oppressus
- a pressing down, pressure (poet. and in post-class. prose): in oppressu valido, Lucr. 1, 851: montis, Sid. Ep. 9, 11.
-
…, vidisse neminem hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse ; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum suis interisse quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod…
Cicero, de Oratore
-
…vidit neque in aerarium relata sunt. oppidum sibi elegit Ariminum, quod tum, cum iste rationes referebat, oppressum direptumque erat non suspicabatur, id quod nunc sentiet, satis multos ex illa calamitate Ariminensium testis nobis in hanc…
Cicero, in Verrem
-
…enim est ius civile quod neque inflecti gratia neque perfringi potentia neque adulterari pecunia possit ; quod si non modo oppressum sed etiam desertum aut neglegentius adservatum erit, nihil est quod quisquam sese habere certum aut a patre accepturum aut…
Cicero, Pro Caecina
-
…posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tantam…
M. Tullius Cicero, de Finibus Bonorum et Malorum
-
…prohibere non licet sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus neque restitutus sed subactus oppressusque populus Romanus est. verum longe aliter est ; nil horum est, iudices. non modo non laedetur causa…
Cicero, pro S. Roscio Amerino
-
…addubitato Salutis augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore ; quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te est diebus oppressum. cui quidem auguri vehementer assentior ; solus enim multorum annorum memoria non decantandi auguri, sed divinandi tenuit disciplinam…
M. Tullius Cicero, De Divinatione
-
…tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, et se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit quod de sua salute…
Julius Caesar, Civil War
-
…Id. Mai. a. . BRVTVS CICERONI SAL. nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius. nihil iam…
Cicero, Epistulae ad Brutum
-
…esse neminem posse. homines totius ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem pudentissimum pecunia oppressum esse arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam totam deposcere. atque illo ipso tempore…
Cicero, pro Cluentio
-
…Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis. equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam…
Cicero, Philippicae