participes
participes, s. particeps.
Quidam sunt Participes principales, quidam secundarii. Principales sunt inter quos hæreditas divisionem sustinet principalem, videlicet qui æqualem debet sustinere portionem, ut fratres et hujusmodi. Secundarii autem sunt, qui non æqualem expectant portionem, sed in aliqua portione portionem reclamant : ut liberi alicujus fratris defuncti in portione ad patrem pertinente suas debent percipere portiones.Gallica editio habet
Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Radulfus dictus Hugo.... et Guillelmus dictus Gehen, et Ricardus dictus le Maniable Participes mei, vendidimus et concessimus, etc.Vide Parierii in Par et Parcennarii.
Ganerbenet
Gemeiner, col. 584. et 650.