provinciales
cursuminterdixit S. Ludovicus in Statuto de Monetis, ubi
Provinciauxappellantur.
Provenceauxeditum tom. 1. Ordinat. reg. Franc. pag. 95. art. 3.
Solvit in decima Præpositus pro Præpositura 75. libr. Provincial. reforciat.
Provincialisnomen interdum aliis tributum fuisse quam Provinciæ incolis. Sic Clemens VI. PP. ex castro S. Ægidii oriundus
Provincialisvocitatur a Scriptoribus coævis.
Provincialisitidem dicitur Urbanus V. PP. tametsi ex Gabalensi tractu, in brevi Histor. Frat. Prædicat. apud Marten. tom. 3. Anecd. Hinc Reinerus contra Valdenses scribit cap. 6.
Bagnolenses esse in Provincia, qui tamen in Occitania potissimum degebant. Vide Columbum in Præfat. ad Hist. Manuascæ.