providentiae
Item ordinatum est, quod exnunc et in posterum omnes captiones, et omnia, quæ capientur ad expensas Regis, legitime et debite persolventur,... et quod in ejusmodi captionibus seu Providentiis, non fiet taxatio juxta numerum Davatarum seu Baroniarum : sed secundum verum valorem bonorum.Knyghton ann. 1354 :
Hilaritas dapum et poculentorum omnibus venire volentibus et refici cupientibus semper parata erat, quamdiu ibi moram traxit, et talem Providentiam ibi fecerat, quod tota curia mirabatur. Providentia vini ante adventum suum in cellaria sua erat centum doliorum.Vide alibi.
Chascuns doute le chevalier, Car il maine son escuier, Ses hommes et sa Proveaille ; N'est riens au monde qui li faille.
Pourveanche, eodem sensu, in Charta ann. 1391. ex Chartul. 23. Corb. :
Une queue de aigrevin, que lesdits religieux faisoient venir de Abbeville à Corbie... pour leurs Pourveanches et garnison. Porveance,in alia ann. 1300. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 125. v°. col. 2.
provisioseu comparatio, dicitur. Pro bellico apparatu occurrit in Charta ann. 1336. apud Rymer. tom. 4. pag. 709. col. 1 :
Cum quædam in civitate vestra, sive districtu procuraretur armata Providentia galearum, etc.Vide Provisio 1.
Si quis in aliquo prædictorum præceptorum peccaverit, vel transgressus fuerit, in Providentia et in causimento domini abbatis se corrigat.Vetus Irenæi Interpres lib. 3. cap. 25. num. 1 :
Providentiam autem habet Deus omnium, propter hoc et consilium dat ;consilium autem dans adest his, qui morum Providentiam habent. Necesse est igitur ea, quæ providentur et gubernantur, cognoscere suum directorem.