About
Menu

puntale

PUNTALE
, vox Italica, Academicis Cruscanis, Fornimento appuntato, che si mette all' estremità d'alcune cose, Res quævis in puntam seu acumen desinens. Chron. Petri Azarii apud Murator. tom. 16. col. 394 : Et taliavit Puntale cinguli sui argentei, et rustico dedit. Ibid. col. 395 : Prædicta dicis, quia vis tenere meum Puntale argenteum... Per Deum de Puntali non recordabar. Sed accipiatis Puntale ; si vultis mihi servire, amore Dei serviatis. Sin autem in nomine Dei discedatis cum Puntali vestro. Et certe si Puntale id penes me permaneret, posset facere me suspendi.

Saved

Recent