refectorium
Locus, ubi reficiuntur famelici, vel locus, ubi insimul comedunt fratres vel Monachi. Cœnaculum refectionis,apud Gervasium Tilleberiensem de Otiis Imper. decis. 3. cap. 11. Gregorius M. lib. 2. dial. cap. 22 :
Ite, et dicite illi, ego venio, et ostendo vobis, in quo loco oratorium, in quo Refectorium fratrum, in quo susceptionem hospitum,... ædificare debeatis.
Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiant ; in Refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat.Adde cap. 41. et 68. Capitul. Caroli C. tit. 7. cap. 53. Capitula Monachorum ad Augiam directorum cap. 7. tom. 2. Capitularium edit. Baluzianæ col. 1381. Capitula Monachorum Sangall. ann. circiter 817. ibid. col. 1384. cap. 15.
Fecit quoque in ipso monasterio Refectorium novum, et nobiliter compositum, etc.Adde num. 23. Vide
Canonici et Clerici civitatum... in Claustris habitantes simul omnes in uno dormitorio dormiant, simulque in uno reficiantur Refectorio.Vide Hermannum de Miraculis S. Mariæ Laudun. lib. 3. cap. 24. Rogerum Hovedenum
Statutum est, et perpetua inhibitione firmatum, ne successiones in ipsa ecclesia de cetero fiant, et ne Refectoria in divisione terrarum alicui in beneficium assignentur.Ex qua prohibitione
refectoriorumin beneficium assignandorum, ne, quod ad mensam communem pertinebat, divideretur, conjicere licet id aliquando factitatum fuisse : quod confirmari potest ex Charta fundationis Ecclesiæ Collegiatæ de Forverio per Archiepiscopum et Canonicos Lugdunenses ann. 1192. inter Instrum. novæ Gall. Christ. tom. 2. col. 24. ibi enim
Refectoriumvacans supponitur, quod dici non potest de prædio ab universa communitate possesso, sed solum de prædio alicui singulatim concesso. Hujus fundationis verba sunt :
Si quando.... Refectorium vacare contigerit, habebunt quoqueUbi per(Canonici de Forverio) decimam eorum reddituum, quod de ecclesia defuncti ejus(Canonici Lugdun.) habiturus est a die obitus sui usque ad primum Martium post solutionem Refectoriorum et debitorum et clamoribus pacificatis.
solutionem refectoriorumintelligo partem proventuum ex eo prædio, quod
Refectoriumvocabant, communi mensæ exsolvendam. Nam. si bene conjecto, qui tunc temporis
Refectoriumseu prædium jure beneficii possidebat, proventuum certam partem retinebat sibi, alteram communitati pro refectorio tribuere tenebatur. Vide Refusio.
de Sempringhampag. 766. et alibi sæpe.
Ad Refectorarium, pertinet tempore statuto, sive ad prandium, sive ad cœnam, mensas præparare, panem et vinum et legumina apponere, et si qui fratres deforis veniant, ubi ad refectionem sedere debeant, providere, et eis similiter, quæ sunt apponenda, apponere, etc.De ejus officio agit etiam Udalricus lib 3. Consuet. Cluniac. cap. 21. Adde Ingulfum pag. 856. Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 3. Eckehardum Minimum de Vita Notkeri cap. 19. Statuta Ordinis
Hæc sunt, quæ ad Obedientiam pertinent illius, qui Refectorarius appellatur, qui propterea sic nominatur, quoniam domus illa, in qua fratres reficiuntur, ipsi commissa est, non solum ut panem quotidie sufficienter ministret, sed etiam ut omnia, quæ ad utilitatem vel ornatum necessaria fuerint, eidem domui studiose provideat, omnia linteamina mensarum et canistra, et vasa vinaria, scifos ligneos, et vitreos, cochlearia et candelabra, etc.
Hi sunt quasi suffraganii coquinarii, Panetarius, Custos vini et Refectorarius. Refectorarii seu Procuratores Capituli Ecclesiæ Viennensis,in Charta ann. 1291. tom. 2. Hist. Dalphin pag. 44. col. 2.
Refectorariusejusdem Capituli rursum memoratur in alia Charta ann. 1314. ibid. pag. 157.
Refectorarii. Inter varia officia claustralia Monasterii Corbeiensis ad calcem Regulæ MS. recensentur,
Præpositura,
Thesauraria,
Celleraria,
Cameraria,
Refectoraria,
Infirmaria,
Hospitiumet
Eleemosina.
Alheidis conversa, Refectoraria et fenestraria, apud Buschium de Reform. Monast. tom. 2. Scriptor. Brunsvic. Leibnitii pag. 888.
Item fenestrariæ medium justicialem vini ; item Refectoreriæ pro suo labore duos justiales vini ultra suam rationem.
Refectoretum infirmariæ, in quo eduntur carnes, in Bulla Benedicti XII. ex Archivo S. Victoris Massil.
Refectoriales, ut conjecto, dicti quod communi refectorio uterentur. Chronicon Saltzburg. ad ann. 1461. apud Raimundum Duellium tom. 2. Miscell. pag. 143 :
Burchardus statim fundavitxii. sacerdotes,vi. religiosos et sæculares, qui deberent præesse choro Saltzburgensi tanquam vicarii et omnia cantare, etiam primam Missam apud S. Virgilium.... sed quia dictus Archiepiscopus in regimine non diu vixit, statim post obitum suum fuit illa fundatio per Capitulum cassata, Presbyteri sæculares licentiati et Refectoriales reassumpti.
Refectorarius. Epitaphium ann. 1593. apud Felibian. Hist. San-Dion. pag. 583 :
Hic jacet fr. Franciscus Guyot, præpositus de Tremblay, locique Refectorius, etc.
Tenetur Refectuarius ministrare mappas et manutergia ad refectorium tam pro mensis ipsorum, quam pro manuum ablutione, necnon scyphos custodire et mappas prædictas mundas teneri et dealbari facere.
refectuarii, ibidem, et in Bulla Pauli III. PP. ann. 1549. tom. 1. Maceriarum Insulæ Barbaræ pag. 261.
Monasterium SS. Gervasii et Prothasii de Exiis.... habet.... camerariam, sacristiam, infirmariam, cellerariam, pitanciariam, cantoriam, hostalariam, operariam et Refecturariam.
Refectorarius.
Petrus de Borgia Canonicus et Refecturarius Capituli Viennensis, in Charta ann. 1281. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 24. col. 2.
Præsentibus..... Hugone Priore de Roysies, Petro de Rochi Refecturario dicti monasterii,in alia Charta ann. 1300. ibid. pag. 57. col. 2.
Refectorariosubest, in Monasteriis. Vide Librum Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 12.