About Report a problem

Menu

remissiva

REMISSIVA
, nude, vel Remissiva Epistola, Qua rescribitur ei, qui primum scripsit. Apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 69. Chronici Siciliæ caput 80. inscribitur de Remissiva Regis Roberti ad Catalanos, atque re ipsa continet responsionem intergram ejusd. Roberti Regis Calabriæ ad Barchinonenses ; caput vero 81. ibid. col. 71. inscribitur de objectione facta per Fredericum (Regem Siciliæ) adversus Remissivam prædictam. Scribimus Remissivam epistolam sub hac forma, etc. in Charta ann. 1275. apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 265.

Saved

Recent