sancenissat
Lætatur, triumphat. Ita Gloss. Lat. MS. Cod. 1013. et Glossæ Isidor. an
Saracenissat? Id videntur indicare Glossæ Pithœanæ, in quibus hæc vox additur,
errenissat, pro
saracenissat.
Sancivissat, lætatur, triumphat, errenissat.La Cerda legit :
Encænissat, quod dies encæniorum festi et cum lætitia omnique adeo lubentia publice agitentur. At Reinesius mavult,
Sicinnissat, a
Sicinnistæet
Sicinnium genus saltationis veteris fuit, ut ait Gellius Noct. Att. 19. 3. Saltabundi autem canebant, quæ nunc stantes canunt.