sancta
Et tunc duo Acolyti tenentes capsas cum Sancta apertas, et subdiaconus sequens cum ipsis tenens manum suam in ore capsæ, ostendit Sancta Pontifici, vel Diacono qui præcesserit. Tunc inclinato capite Pontifex, vel Diaconus salutat Sancta, et contemplatur, ut si fuerit superabundans, præcipiat ut ponatur in conditorio.Alibi :
Cum dixerit, Pax Domini sit semper vobiscum, mittit in calicem de Sancta.Infra :
Qui dum communicaverit de ipsa Sancta, quam momorderat, ponit inter manus Archidiaconi in calicem, etc.Alio loco :
Tunc Pontifex rumpit oblatam ex latere dextro, et de ipsa Sancta quam ruperat, particulam super altare derelinquit.
Pontifex ante altare dicit,Oremus, Præceptis salutaribus moniti. Pater noster ;
sequitur, Libera nos quæsumus Domine.
Cum dixerintVide Commentar. Mabillon. in Ord. Rom. pag. 36. etc.Amen , sumit de Sancta, et ponit in calicem, nihil dicens : et communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa.
Περὶ τοῦ μὴ τὰ ἅγια εἰς λόγον εὐλογιῶν κατὰ τὴν ἑορτὴν τοῦ Πάσχα εἰς ἑτέρας παροικίας διαπέμπεσθαι.
Sancta Sanctis, quam olim ante communionem inclamabat Diaconus ; quamque hodie apud Græc. usurpat Sacerdos. Consule Rer. Liturg. Scriptores.
Si quis falsum juramentum super Sancta jurabit, et convictus inde fuerit, etc.Ægidius Aureæ vallis Monach. in Addit. ad Harigerum Abb. Lobiensem in S. Servatio Episcopo Leod. cap. 27 :
Interdum dum adhuc ira vindicis Dei differtur, curemus ne Sancta nostra simul nobis eripiantur cum urbis excidio.Mox :
Sanctorum reliquias tolli imperat, etc.
Ne alicui liceret exhibere Sancta ad sacramenta juranda.
Jurare super Sancta, id est super Sanctorum reliquias. MS. :
Alibi :Il font les Seins en la place aporter, Tost premereins a juré Ysoré, etc.
Vide Juramentum.A genollons s'est devant les Seins mis.
Hæc domina(Malthildis) in suo primo ingressu hujus Ecclesiæ cortinam dedit miræ magnitudinis operisque præcipui, quæ adhuc hodie durat, et est illa qua utimur in Quadragesima, Sancta distinguentes a Sanctis sanctorum.
Cum innumeræ multitudinis tripudio in Sancta Sanctorum cum reliquis inducitur magnificandum.
Ad orandum vero et communicandum, Laicis et feminis, sicut mos est, pateant Sancta Sanctorum.
Johannes qualiscumque diaconus basilicæ Salvatoris patriarchii Lateranensis canonicus, librum de Sanctis Sanctorum ex archivo renovatum.Gajetanus in Ordin. Rom. ibid. pag. 261 :
Et intratTe Deum laudamus.(Papa) dictam basilicam S. Laurentii, quæ vulgariter dicitur Sancta Sanctorum ; et ante altare suam orationem facit, cantantibus priore et canonicis Basilicæ ipsius Sancta Sanctorum,
Temporibus domini Hadriani I. hic recundita sunt reliquia Sancti Sanctorum in mense Novembris diexxii. Indict.vii. bina clausura in integro Septimiano.