sentella
Scutella, ut opinor. Vide in hac voce. Charta Roberti Comit. Mellenti ann. 1183. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1346 :
Concessi præfatis monachis poma colligenda ad perpetuum potum eorum et servientium ipsorum per totam forestam meam, et Sentellam elemosynæ mensæ meæ ad ipsam pertinentem, quandocunque ego ero apud Wantevillam.