solidatum
Reddensque ei Solidatum, quod aspiciebat ad regnum Austrasiorum, hoc totum exinde, quod citra Ligerim, vel Provinciæ partibus situm erat, suæ ditioni retinuit.Idem cap. 32 :
Insuper sacramentis firmaverunt, ut Neptricum et Burgundia Solidato ordine ad regnum Hludovici post Dagoberti Regis discessum aspiceret.Eadem habet Chronicon Fredegarii cap. 53. 76. Aurelianus Episcopus in Epist. ad Theudebertum Regem :
Prætereo generis tui stemma sydereum : taceo et istud, quod unicus sceptris, multiplex populis, gente varius, dominatione unitus, Solidus regno, diffusus imperio. Ex solido possidere,opponitur
ex beneficio, apud Will. Malmesbur. lib. 1. de Gestis Pontificum :
Urbemid est jure proprietatis et allodii possidendam. Hinc(Cantuariam) , quam Archiepiscopus Lanfrancus habuerat ex benéficio, isti(Anselmo) concessi ex Solido,
Altera pars, scilicet Monachi S. Victoris, habebat aliam medietatem Solide et libere, quia prædictus honor totus est alodium S. Victoris.