termonlandes
Land, Terra, et Latino
Terminus, quasi terra limitibus distincta, puta a prædiis laicorum : quo sensu territorium Ecclesiæ
Terminusetiam dicitur, in Lege Bajwar. jam laudata in
Terminus 1.Cum autem terræ Ecclesiæ, inquit Spelmannus in voce Corba, multorum canonum vigore, liberæ essent et immunes a sæcularium potestate et sanctæ habitæ, dici etiam cœpit
Termonpro loco sancto, atque inde Tearmuin pro sanctuario, ut ibidem exemplis probat. Quod autem ait quosdam esse, qui
Termon, Gallicum
Terre-moine, i. Terram monachorum, sonare volunt, nihili est. Vide Dextri.