conturnus
Dum et te, faciente Conturno, contra voluntatem parentum tuorum, rapto scelere, in conjugio sociavi.Bignonius reponit
Contubernio, id est copiis contractis, ope sociorum et amicorum, uti vox
Contuberniumsumitur in Lege Salica : quo casu, erit
Contuberniumnon auxilium, sed illicita conjunctio, uti usurpatur in leg. ult. C. de Incestis nuptiis, qua Anastasius Imp. decernit ea rescripta viribus carere,
quæ quibusdam personis permiserunt scelesto contubernio nomen matrimonii imponere. At cum
Conturnopræferant Codd. MSS. ea vox accipi potest, quomodo apud nostros
Contour, ita ut virgo deceptam se raptoris suasionibus, ejusque calliditate circumventam, seductam, et sollicitatam dicat.
faciente Conturnovel
Coturno; nam nihil refert. Editio Bignoniana Paris. 1613. habet
Conturno: eadem editio inserta Bibliothecæ Patrum ann.
Coturno. Chronic. Besuense infra citatum utitur
Coturnopro
Conturno. Exponimus autem Marculfi verba fere ut exponit Bignonius.
Faciente Conturno, id est, faciente amico, amicorum, seu potius amici ope atque consilio. Ea namque ætate, quod Bignonium Cangiumque fugit, ex recepto loquendi usu
Coturnus, Amicus dicebatur. Res conficitur auctoritate veteris Glossarii MS. Sangerman. num. 501. quod sic habet :
unus)
faciente Conturno, sibi matrimonio copulavit. Intervenit amicus tum viri, tum puellæ, qui eo puellam adduxit, ut quem raptorem invita passa erat, non invita maritum haberet. Certe primum discordabant inter se raptor et rapta : Coturnus itaque fuit amicus, qui utrique conveniens discordanti, utrumque conciliavit. Sed ut ut est de Marculfi loco constat vocem
Coturnusin Glossis Sangerm. singularem habere notionem haud indignam quæ observaretur.
faciente Contrario, i. e. Diabolo ? Sed Bignonii conjectura non displicet.
De uno fronte terra S. Benigni, de alio latere Conturno S. Benigni et S. Stephani, etc.Alia apud eumd. pag. 53 :
De uno fronte strada publica pergit, et de alio fronte Conturnus.Adde pag. 99.
Conturnus. Chronicon Besuense pag. 531 :
Habentes terminationes de uno latere terram S. Vincentii, de alio stratam publicam, de una fronte fiscum, de alia fronte Coturnum vicinorum.