, Dedititius. Gl. Isid. Κατάδικος, in
Gloss. Lat. Gr. ubi etiam Damnatitium, κατάκριτον,
κατάδικον. Constantiensis : Damnativus, Dedititius. Dicebatur
autem Dedititius, qui a Judice creditori addicebatur et dedebatur ob debita, cum non esset
solvendo, ut apud eum serviret. Hic in Gl. dicitur, ἔκδοτος εἰς
κόλασιν, κατάκριτος, ἐκδεδόμενος, propter quam causam videntur etiam dicti
Damnatitii, ut apud Græcos καταδεδικασμένοι,
quia damnati erant a Judicibus. Hesychius : Ἀγωγίμων ὅτε μὲν
φορτίων, ὅτε δὲ καταδεδικασμένων. Ἀγώγιμοι appellabantur, qui Judicum sententia damnati in
creditoris domum abducebantur. Alii fuere Dedititii de quibus infra in
Datitius.