About
Menu

facistolium

FACISTOLIUM
,
Facistorium
, ab Hispano Facistol, Pluteus, analogium, Gall. Pupitre, Lutrin. Synodus Mexicana ann. 1585. in Conciliis Hisp. tom. 4. pag. 384 : Cujus (Cantoris) in Facistolio cantare et servitores Ecclesiæ cantare docere... officium erit. Ibid. pag. 398. jubetur canenda ordinato ad id Facistorio prævideri. Occurrit Facistorium apud Baluzium Miscell. tom. 6. pag. 275. sed pro sella plicatili, Gall. Fauteuil. Vide Faldistorium.
Inventar. MS. thes. Sedis Apost. ann. 1295 : Item unum Facistorium parvum de ebano, quod jungitur simul, sicut una tabula.

Saved

Recent