About
Menu

mandum

MANDUM
, Dispositio testamentaria. Charta Lusitanica æræ 1208. apud Brandaonum tom. 4. Monarch. Lusitan. pag. 270. v. : Et mando, quod si omnes isti, quibus mando, adimpleri Manda mea non potuerint, convenire, etc. Id. pag. 272 : Dividant pecuniam inter se, excepta illa, quam mandaverit pro anima sua dari.
MANDUM
, Convocatio, submonitio ad exercitum, seu Litteræ quibus vassallus ad servitium militare, quod domino suo feudali debet, citatur. Litteræ ann. 1340. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 53 : Parati nobiles et Francos vestræ Castellaniæ librare per omne tempus et modum in aliis nostris litteris dicti Mandi insertum. Instrum. ann. 1339. ibid. pag. 65 : Obviavimus Gileto de Lustrino... qui ibat ad D. nostrum Dalphinum ad secundum Mandum. Extractum computi ann. 1327. et 1328. ibid. tom. 2. pag. 216 : Item in vigilia B. Joannis B. Peroto messagerio misso eques de Cabeolo in Briançonesium pro Mando Flandriarum. Aliud ann. 1334. ibid. pag. 245 : Die sexta Julii Johanni de Alvernya misso in Gascoigniam pro Mando dom. et gentium in armis properando.

Saved

Recent