About
Menu

mandya

MANDYA
, Pallii genus, quod Imperatorum ac Regum præsertim fuit. Acta S. Symeonis Stylitæ tom. 5. Maii pag. 301 : Pientissimus autem Imperator Justinus... saccum indutus luxit ; adeo ut festa quoque luce procedens in templum, coronam aut chlamydem gestare renuerit ; verum sic simplici habitu cum solo Mandya purpureo processerit. Vide Glossar. med. Græcit. v. Μανδύη.

Saved

Recent