About Report a problem

Menu

mundilia

MUNDILIA
, Italis Mondiglie sunt purgamenta, Gall. Epluchures ; hic vero frumenti excreta intellige, Gall. Criblures. Statuta Astens. cap. 17. fol. 25 : Teneatur Potestas sine tenore facere jurare omnes pistores et pistorissas... quod non immiscebunt legumina, neque siliginem, neque Mundiliam vel barbareatum cum frumento.
Mundilla
, Eadem notione. Bulla Benedicti XII. PP. ann. 1337. in Tabul. S. Victoris Massil : Debeant solvere blada sic mundata et munda quod de centum sextariis non oporteat fieri immunditias seu Mundillas ultra unum sextarium.

Saved

Recent