About Report a problem

Menu

praeceptare

PRAECEPTARE
, Præcipere, præceptum dare. S. Gerardus Abb. Sylvæ Major. in Vita S. Adelardi cap. 9 : Omnia, quæ Præceptat S. Benedictus, etc. Hierat. juris pontif. pag. 99 : Qui quidem cœlibatus tot tantisque Conciliis fuit Præceptatus, ut propter illum clerici auctorati dicebantur.
PRAECEPTARE
, Præcepto seu diplomate regio prædium concedere, confirmare. Placit. ann. 1059. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 965 : Qui olim violenter invadens abstulit suprascripto monasterio et sibi terram Martinensem et Barbaritanam, quam Hugo et Lotharius reges Præceptaverunt præfato monasterio.

Saved

Recent