regales
rēgālēs, ĭum, m. , fils de rois, princes royaux ; famille royale : Amm. 16, 12, 26 ; Cod. Th. 7, 19.
Regales personæ,Avito Viennensi Epist. 5. Anonymus de Different. vocum :
Inter Regem et Regalem hoc interest, quod Regis puer Regalis est ; Rex, qui regnum regit.Ammianus lib. 16 :
Cui prope astans Regalis Hormisda, cujus e Perside discessum supra monstravimus.Lib. 16 :
Hos sequebantur potestate proximi Reges numero quinque, Regalesque decem, et Optimatum series magna.Idem lib. 17 :
Zizais quoque etiam tam Regalis, etc.Atque ibi non semel et pag. 107 :
Quorum Regalis Vitrodorus Viduarii filius regis, et Agilmandus subregulus, aliique optimates, etc.Ubi
Regalesvidentur appellati, qui ex sanguine regio erant. Rursum :
Iis denique ad gratiæ cumulum ignobilem quemque regem, sed quem ipse antea sibi præfecerat, Regalem imposuit.Et lib. 18.
Reges omnes et Regales, et Regulos ad convivium corrogatos.Lex 9. Cod. Th. de Re militari :
Sinceritas tua protinus admonebit ut neque Regalibus, neque legatis sua milites jumenta suppeditent.Sulpitius Alexander in Histor. apud Gregor. Turon. lib. 1. Hist. cap. 9 :
Marcomere et Sunnone Francorum Regalibus transacto cursim conloquio... Treveros concessit.Ubi idem Gregorius subdit :
Cum autem eos Regales vocat, nescio utrum reges fuerint, an vices tenuerint Regum.Mox idem Sulpitius, quos
Subregulosappellat.
Regalis puer, apud Stephanum Eddium in Vita S. Wilfridi cap. 57.
Regalesvero pro Principibus Regiæ stirpis occurrunt non semel apud Scriptores ævi inferioris, Anonymum in Vita S. Cuthberti Episcopi lib. 2. num. 6. Gauterium de Bellis Antiochenis pag. 456. Joannem Hocsemium in Adolpho a Marka Episc. Leod. cap. 35. extr. Matth. Paris pag. 218. Gregorium II. PP. apud Waddingum ann. 1372. num. 26. in Concilio Nicosiensi ann. 1340. etc. Sic
Royaux, Principes Regii sanguinis non semel vocat Monstrelletus 1. vol. cap. 153. 157. 221. Testamentum Joannæ Reginæ Franciæ uxoris Ludovici Hutini ann. 1319 :
Nous voulons et ordonnons que quand passage commun se fera des Roiaux, nos executeurs eslisent un bon et convenable Chevalier à faire le passage pour nous, etc.Histor. MS. Mortis Richardi Burdegal. Regis Angliæ :
Le Roy d'Angleterre arriva aux lices, en sa compagnie tous les Royaux d'Angleterre.Statuta MSS. pro Carcere Castelleti Paris. :
Selon ce que il est mandé ou commandé du Roy nostre Sire, et de nos grans Seigneurs Roiaux.Statuta MSS. Ordinis Coronæ spineæ anni 1393. cap. 3 :
De ces 30. Chevaliers les 10. plus grans seront de nos Seigneurs les Roiaux et autres grans Seigneurs du royaume, et les 20. autres seront des moiens Barons, Bannerez et autres Chevaliers.Et cap. 17.
Chevaliers du sang du Roydicuntur.
Ad movendum seu faciendum guerram in partibus Italiæ, contra aliquem dominum vel communitatem, nunc vel in futurum, confinantem cum prædicto domino nostro rege vel aliquo ex Regalibus Franciæ.Lit. remiss. ann. 1387. in Reg. 132. ch. 155. bis :
Aucuns disoient que bonnes nouvelles estoient venues de la paix d'entre nous et le roy d'Angleterre :... car nosseigneurs les Royaulz devoient dedenz brief temps s'assembler sur ce avec ceulz d'Angleterre.
RegalesRegum, ita
Imperialesappellati Imperatorum filii, in præclara
LaudumFormula, quæ præfixa legitur Codici Amalarii de Divin. Offic. :
Divo Hluduuvico vita, novo David perrennitas, et ipsi novo Salomoni felicitas. Judith orthodoxæ nobilissimæ atque prudentissimæ Augustæ, salus per multos annos. Lumina pacis, Domine, serva, Lumina mundi, Domine, serva. Vita vestra tutela omnium est. Vestra fides Ecclesiarum est gloria. Piissimos dominos nostros, Imperiales natos, Hlotharium gloriosissimum Coronatum, et fratres ejus Christus conservet.
Et facto congressu acclamatum est terribiliter, Ad arma, ad arma, hinc Regales, Regales, inde Montis gaudium, Montis gaudium, scilicet Regis utriusque Insigne.
Cujus temporibus alienigenæ Angliam non gravabant, incolæ nullatenus per Regales opprimebantur, etc.Ita anno 1300.
SagetEpisc. Apamiensis circa ann. 1300. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1322 :
Idemque Episcopus ex tunc de Tholosa arripuit iter suum eundi in Franciam, concomitantibus ipsum prædicto Magistro balistariorum et Senescallo Tholosano... duobusque servientibus Regis, nullis tamen eorum pernoctantibus in domibus, in quibus hospitabatur Episcopus dictus, licet dicti servientes... assererent, se mandatum habere, quod etiam in camera dicti Episcopi jacere possent, si videretur iisdem : quod tamen per Regales et milites prædictos negatur.Ubi patet
Royaux. Vetus Regestum :
A 20. Sept. 1330. usque ad 1. Febr. 1336. fiebant Parisienses aurei ponderis 34. et 4. quint. et Regales de 48. et semis.Joan. Hocsemius in Adolpho a Marka Episcopo Leod. cap. 18 :
Eidem Comiti oppidumInfra :Mechliniense... pro centum millibus Regalium vendiderunt.
Quinque Floreni de Florentia in valore quatuor Regalibus sunt æquales.Descripsit Hautinus in lib. de Monetis Francicis pag. 25. monetam auream, quam S. Ludovico adscribit, in qua efficta corona cum hisce vocibus, supra et infra, . In circulo, . In adversa parte crux liliata effingitur, cum solita inscriptione XRC. etc. Vix enim est ut Ludovico X. attribuatur, qui
Agnostantum cudit, quantum colligere est ex veteribus Tabulis monetariis. Vide Moneta aurea in Moneta regia.
, in Charta ann. 1336. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 103. v°.Regales Parisienses,... computato regali pro xvj. solidis, tribus denariis
A Jehan Sire de Covesquenxxiv. Reaulx valantxxx. l. A Messire Jehan l'Abbéxxxii. Reaulx valantxl. l.
castrum de Julianis pretio centum librarum. Alia Raimundi Berengarii Comitis Provinciæ ann. 1243 :Regalium coronatorum, quorum singuli 60. solidi valent nunc singulas marchas argenti meri
Donamus trecentos solidos annuales Coronatos in alberga nostræ villæ inferioris Aquensis, etc.
Solidi, in Venditione terræ de Petrolis Archiepiscopo Aquensiann. 1211. Index Provincialis jurium dominicorum e MS. D.Regales Coronati
Brunetfol. 117 :
S. Honorat paga per lo Covent de S. Victor de Masselha al pontiiii. s. Reals.
in Chartis ann. 1188. 1190. etc. apud Guesnaium in Annalibus Massiliensibus pag. 332. 334. 337. 356. etc.Regales solidi
Provinciæ Comitum moneta, in Moneta Baronum.
Item, recepit ab eodem ibidem Regales de auroxxxvi. de quibus expensi sunt ad rationem de Carolinisxv. pro quolibet,xxxi. qui sunt in summa in Carolinis unc.vii. taren.xxxii. et dimid.