resolutoricinium
~ium, -ii, i. acus pectoralis cum qua ‥ pallium astringitur, unde Martianus [] ‘interula resolutoricinioque flammarum instar’ : resoluta ricinio Mart. Cap. I 7
Acus pectoralis, seu firmaculum, quo camisia super pectus firmatur, vel quo pallium astringitur ; vel instrumentum quo crines discernuntur, Martialis in Gerula : Resolutoricinioque flammarum instar. Quidam tamen legunt pro duabus partibus, scilicet Resoluto et Ricinio ; et est ricinio idem quod dicimus esse Resolutoricinio ; quod quamvis verum sit, tamen pro una parte melius legitur Resolutoricinio, si quis consideret copulationis vim et ordinem.Pudet hæc referre, quæ frustra quæsieris apud Martialem.
Tritonia etiam interula, resoluto Ricinio strophioque flammarum instar, etc.