separale
Separat, seu dividit tenementum a tenemento, seu rem ab alia re, terminus, limes. Ita usurpat Fleta lib. 1. cap. 12. § 21. Interdum
Quod averia capta fuerunt in suo Separali.Adde lib. 4. cap. 1. § 21. cap. 20. § 5. cap. 27. § 17.
Piscaria Separalis, apud Ingulfum pag. 852. 874. 881.
Sedes Separalis Abbatiæpag. 860.
Several tenancie, apud Littletonem sect. 89.
Separatæ decimæ, apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 955. Vide Statutum 2. Westmonaster. cap. 27. Charta Eadredi Regis Angliæ tom. 1. Monastici Anglic. pag. 168 :
InprinisCharta ann. 1206. tom. 1. ejusdem Monast. pag. 327 :(dono) insulam Croylandiæ pro gleba Ecclesiæ, et pro situ Separali ejusdem Monasterii cum his limitibus distinctam, videlicet, etc.
Fundata fuit Ecclesia in situ seu fundo..... continente 40. acras terræ fruscæ, pasturæ, et pratis Separalibus jacentibus in Burnham, etc. In separali,in Fleta lib. 2. cap. 54. § 15. i. disjunctim, divisim : nos dicimus
Separément.
MadoxFormul. Anglic. pag. 396 :
Sciatis nos..... relaxasse.... Johanni Legge.... totum jus nostrum... in omnibus illis mesuagiis, cotagiis, terris,.... quæ et quas nuper habuimus,.... ex.... cartæ confirmatione diversorum hominum, ut per eorum Separales cartas.... magis plenius et certius apparet.Alia ibidem pag. 415 :
Quod quidem manerium.... nuper perquisivi de Johanne Legge generoso et de diversis aliis personis, ut per eorum Separales identuras et cartas ac alia scripta magis plenius et certius apparet.Charta Henrici Reg. Angl. ann. 1457. in Chron. Johan. Whetamstedii pag. 425 :
Fuerant obligati per eorum Seperales obligaciones alicui dictorum, etc.Leg.