tractatoria
Synodica, quæ a
Synodo, quam
Tractatumappellari mox docemus, ad Episcopos scribitur, vel de quavis re ad
tractatum, seu Synodum spectante. Ea enim est vera vocabuli origo, quam non adverterunt Baronius ann. 142. et Bernardinus Ferrarius lib. 1. de Epist. Ecclesiast. cap. 2. nisi locis mox laudandis legendum sit
tractoria, uti contendit Philippus Priorius. Meminit S. Augustinus
TractatoriæSerm. 2. in Psalm. 36. qua Episcopi declarabant hunc vel illum esse excommunicatum :
Atque ideo non immemores puritatis Ecclesiæ conducibile existimavimus, omnes sanctos Consacerdotes et omnes Clericos, et omnes populos, qui se Christianos meminerint, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejusEodem sensu(Primiani) communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant.
Tractatoriamusurpat Epist. 162 :
Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque Tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacunque jam Christi Ecclesia dilatata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur. Tractatoriædenique mentio est in Concilio Teleptensi. In Concilio Carthaginensi V. can. 10. et Africano sub Bonifacio et Cælestino cap. 43. jubentur Episcopi ad Concilium evocati,
si non potuerint occurrere, excusationes suas in Tractatoria conscribere. Quo loco Capitula Car. M. lib. 7. cap. 20.
Tractoria.