tractoria
Traha, de qua voce infra. Erchempertus in Hist. Longobard. cap. 68 :
In quamdam Tractoriam plaustro vehentem intromissus, Capuanam urbem ingressus est.
De Tractoriispassim tituli
de Cursu publico, et
de Tractoriis et stativis, lib. 12. Cod. Justin. et lib. 8. Cod. Th. ubi multa Cujacius, Jacobus Gothofredus, et alii doctiores interpretes, quos non exscribo.
Tractoria ad me 5. Id. Nov. venit, jam finito die, et me valde indispositum invenit, ut occurrere omnino non possem, etc.Vide Formulas antiquas promotionum Episcopalium tom. 2. Concil. Gall. Sirmondi pag. 651. 653. 656. Johannem VIII. PP. Epist. 177. 181. 228. 229. Bernardinum Ferrarium de Epistol. Eccles. lib. 2. cap. 1. et Garnerium ad Marium Mercatorem in Commonitorio cap. 3.
Tractatoria, ut apud Marium Mercatorem in Commonitorio pag. 138. ed. Baluz. ubi
Tractoriamappellat Zosimi Epistolam de Pelagii et Cœlestii damnatione omnibus Ecclesiis inscriptam.
Tractoriarumetiam sub Regibus nostris usus innotuit, quem a Romanis mutuati sunt ; quibus scilicet Missis suis commeatum et hospitia in itinere præberi jubebant. Exstat harum formula apud Marculfum lib. 1. form. 11. cujus titulus :
Tractoria Legatorum, etc.Initium autem sic concipitur :
Ille Rex omnibus agentibus. Dum et nos in Dei nomine Apostolicum virum illum partibus illis legationis causa direximus, ideo jubemus, ut locis convenientibus eisdem a vobis evectio simul et humanitas ministretur, hoc est, veredos seu paraveredos tantos, panis nitidi modios tantos, vini modios tantos, etc.Ex quibus patet expressum in Tractoriis quid Missis singulis, secundum eorum qualitatem præbendum esset ; unde
Tractoriæ stipendialesappellantur Agobardo lib. de Insolent. Judæor. Ita porro
Tractoriasusurpant Capitul. Caroli M. lib. 4. cap. 30. 69. Lex Longob. lib. 3. tit. 1. § 38. tit. 7. § 1.
Ideoque per hanc Tractoriam expresse præcipimus atque commendamus, ut ipsum mercatum cum omnes suos teloneos, sicut anteriores Reges ac Principes partibus S. Dionysii contulerunt, ita in omnibus sint concessi atque indulti.Mox :
Et ut hæc Tractoria nostris et futuris temporibus firmior habeatur, etc.Quibus postremis verbis concipitur pariter Præceptum aliud Ludovici Pii pro eadem immunitate teloneorum, pag. 733. Nec scio an aliter intelligendum sit Concilium Meldense can. 71. in quo Galliæ Episcopi a Carolo Rege postulant,
ut auctoritatem sigillo regio roboratam more Tractoriæ Christianissimus Princeps singulis donet Episcopis, quam quisque Episcoporum penes se habeat, ut quando ei necesse fuerit, per eandem auctoritatem reipublicæ ministros conveniat, ut ipsi in quibuscumque civili indiguerint auxilio, reipublicæ ministris concurrentibus, suum, imo divinum, possint rite peragere ministerium. Quo loco
auctoritas sigillo regio more tractoriæ roborata, nihil aliud, opinor, sonat, quam Diploma authenticum Principis, ejusque firmatum sigillo, quomodo
tractoriæfirmari solent, hoc est,
præcepta regia, (cujusmodi sunt Caroli M. quorum meminimus) quibus scilicet tractoriis ac diplomatibus facultas daretur Episcopis
ministros reipublicæconveniendi, iisque nomine regio præcipiendi, ut quotiescunque res exegisset, præsto essent ad eorum auxilium. Scio Bignonium et Bernardinum Ferrarium
Jus tractoriæ, seu evocandi ministros regios per
tractoriam, a Rege expositum censuisse, quorum sententiam si quis amplecti malit, non magnopere repugnabo. Binæ denique habentur formulæ
Tractoriænomine, in formulis incerti auctoris cap. 10. et in Chartis Parensalib. form. 15. Prior quæ est Episcopi, inscribitur
Tracturia pro itinere peragendo; altera quæ est majoris domus, inscribitur
Charta Tracturia; utraque porro precibus concipitur, ut peregrino religionis vel pœnitentiæ causa ad Sanctorum limina pergenti, mansionem, focum, panem et aquam præstare velint ii, per quos iter facturus est ; quæ quidem
tractoriænon multum differunt ab iis quas
Commendatitiasappellabant ; adeo ut liceat opinari
tractoriævocem latius postea sumtam pro quovis Diplomate. Vide Tractatoria.
Habuit idem presbyter Tractoriam vini juxta parietem oratorii ejusdem Martyris ad usum egenorum et pauperum vino plenam.