traditores
Post Cypriani mortem 40. et quod excurrit annis peractis, Traditio codicum facta est, unde cœperunt appellari Traditores.Sub Diocletiano nempe. Acta SS. Saturnini et Socior. Mart. Carthag. cap. 1. n. 2. 11. Febr. :
Qui pleni Deo, devicto atque prostrato diabolo, victoriæ palmam in Traditores et eorum consortes ferentes, qua illos ab Ecclesiæ communione rejecerant, cuncti Martyres proprio sanguine consignabant. Fas enim non fuerat, ut in Ecclesia Dei simul essent Martyres et Traditores.Adde cap. 3. n. 16. De iis etiam idem Augustinus Epist. 50. 162. 164. 171. de Verb. Dom. serm. 18. cap. 19. lib. 3. contra Crescon. cap. 27. 30. in Collat. 3. cap. 13. lib. 7. de Baptismo contra Donatist. cap. 2. Concilium Arelatense I. can. 13. etc.
Tracher, eadem notione, in Instr. ann. 1217. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 56. col. 1.
Trahites,in Poem. MS.
de Cleomades:
Sachiés que chilz est uns gillere, Mauvais et Trahites et lere.
Trahidosede muliere perfida dicitur, in Lit. remiss. ann. 1447. ex Reg. 178. Chartoph. reg. ch. 257.
Tredoulxvel
Treidoulx, apud Lemovices, ex aliis Lit. ann. 1452. in Reg. 181. ch. 105.
Tridor,Bigerronibus, ex aliis ann. 1416. in Reg. 169. ch. 348.