About

Menu

concordantiae

CONCORDANTIAE
, apud Walsinghamum in Edw. I. pag. 47 : Hujus (Johannis de Derlinghton Ordin. Prædicat.) studio et industria editæ sunt Concordantiæ magnæ, quæ Anglicanæ vocantur. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1244 : His temporibus floruit vita et scientia venerabilis dominus Ugo Cardinalis, frater Prædicatorum ordinis, qui doctor eximius doctrina sana et prælucida totam Bibliam postillavit ; Concordantiarum Bibliæ primus auctor fuit.

Saved

Recent