excusaticum
Ut non tollatur a tertiatoribus Excusaticum et porcos. Textus vero capitis deest in MS. ubi quid sit
Excusaticum, non est proclivis divinatio. Sunt quibus est glans quercea, qua pascuntur porci, ita ut
Excussaticumlegendum sit, quod excutiantur glandes a quercubus ad victum porcorum. Sed hæc non omnino arridet conjectura. Alii legendum volunt
Exclusaticum, de qua voce alibi. Sed quid habet commune exclusaticum cum porcis ? Alii denique volunt
Excusaticumesse ipsam pensitationem quæ exsolvebatur pro excusatione seu immunitate a muneribus publicis, quæ
Escaticum, quo significatur præstatio, quæ pro esca seu glandatione porcorum exsolvi solitum erat, ut dictum est in
Esca 2.Vide supra Escarium.