ipsud
Namque Salomon in libro Ecclesiastes interrogat :Infra :(1. 9.) Quid est quod factum est ? ipsum quod fiet. Quod autem fuit, Ipsud est, quod futurum est.
Quare non credamus Prophetæ dicenti Ipsud in initio factum esse, quod hodie fiat.Auctor Queroli :
Ipsud volebam dicere.Chronicon Novalicense lib. 1. cap. 17 :
Misit duos Monachos... ad Carolum Magnum, ut sibi suo imperiali præcepto testamentum Ipsud renovari concederet.Occurrit præterea in Actis Cæciliani, sub finem,
de Talvasapud Baluzium tom. 2. Histor. Arvern. pag. 483. etc.