manuattrectationes
manuattrectationes, pro quibus emendandis reo pecuniaria mulcta irrogabatur, non omnino constat : suspicor tamen illa esse conventionum signa, quibus alter alterius manum percutiebat ; quæ cum haberentur tanquam juramenta, non dimittebantur nisi inflicta prius aliqua pecuniaria pœna, quæ in usum cedebat sacerdotis ; unde
Manuattrectationesinter ea quæ erant fisci sacerdotii recensetur. Si quis vero hac voce matrimonium, vel quidquid pro contrahendo matrimonio sacerdoti persolvebatur, designatum existimaverit, non diffitebor omnino. Tabular. Vosiense fol. 3 :
Concesserunt Deo et Sancto Petro Vosiensi omnem fiscum sacerdotii ex eadem ecclesia, ex baptisteriis, ex pœnitentiis, ex Manuattrectationibus, et ex omnibus quæ ad fiscum sacerdotii pertinent.