About
Menu

principales

PRINCIPALES
, Præcipui civitatum : οἱ ἐν τέλει, in veteri inscriptione. Alia Inscriptio apud Gualterum in Tabulis Siculis pag. 26 : Ti. Claudio Herodiano C. V. leg. prov. Sicil. judici rarissimo patrono Col. Panhormit. Principales viri ex ære collato DD. Principales urbium, in Cod. Th. leg. 40. tit. 5. de Hæret. lib. 16. Vide Gothofredum tom. 4. ejusd. Cod. pag. 340. 341. 501. et 522. Salvianus lib. 5. de Gubern. Dei : Quis ergo, ut dixi, locus est, ubi non a Principalibus civitatum, viduarum et pupillorum viscera devorentur, et cum his ferme sanctorum omnium ? Ita apud S. Augustin. Epist. 158. Vide Juretum ad Symmach. pag. 227 : et Mabill. Diplom. pag. 457. Primum Principalem, in Inscript. inter Notas ad Inscript. Gudii pag. 24. Savin. Histor. Jur. Roman. med. temp. tom. 2. cap. 2. § 20. 24. cap. 5. § 98.
Principales Curiæ
, Decuriarum primi. Acta S. Symphorosæ tom. 4. Julii pag. 358 : Cujus corpus colligens frater ejus Eugenius, Principalis curiæ Tiburtinæ, in suburbana ejusdem civitatis sepelivit. Horum dignitas et officium.
Principalitas
dicitur in Cod. Theod. leg. 6. de Quæst. tit. 35. lib. 9.
Principales Milites
. Veget. lib. 2. cap. 7 : Hi sunt Milites Principales, qui privilegiis muniuntur. Vide Principium 2.

Saved

Recent