About
Menu

solinum

SOLINUM
, Umbraculum, quo sol arcetur, nostris Dais, Parasol. Vincentius Belvac. lib. 32. cap. 22 : Et cum equitat, semper portat Solinum vel tentoriolum super caput ejus in hasta, sicque faciunt cuncti majores principes Tartarorum, et etiam uxores eorum. Cap. 35 : Quoddam etiam Solinum, sive tentoriolum, quod super caput Imperatoris portatur, fuit eidem præsentatum, quod totum erat cum gemmis præparatum. Vide Soleclum.
SOLINUM
, vel
Solinus Terræ
, in Domesday ubi 7. Solini vel solina terræ, sunt 7. carrucatæ : sic enim legendum puto apud Edw. Cokum ad Littletonem sect. 1. pro 17. Somnerus quippe solinum cum swollinga confundit, id est, hyda, seu carrucata. Will. Thorn. ann. 1206 : Fuit enim cum hundredo antiquis temporibus, pertinens ad cameram Monachorum S. Augustini, et defendebat se pro 5. Solinis, et fuit apressiatum ad 19. lib. ut patet in Domesday Regis Willelmi. Vide Swollynga.
SOLINUM
. Charta Tancredi Principis Antiochiæ, apud Ughellum tom. 4. pag. 1166 : Tertiam partem cuncti reditus Solini, qui inde exierit, maris et terræ, et rugam Antiochiæ una cum Ecclesia S. Joannis, etc. Infra : Et secunda pars portus Laodiceæ, portus et terræ, ut de Solino rugam Antiochiæ cum Ecclesia similiter, etc. Vide Solanum.
Nostris Solin et Sollin, pro Rez de chaussée, Solum, domus pars inferior. Reg. 13. Corb. sign. Habacuc ad ann. 1512. fol. 132 : Lequelle voyerie se comporte et estend en la layeur, qui est présentement entre les anchiens Solins desdites masures et les murs de ladite forteresse. Aliud sign. Cæsar ex eod. Tabul. fol. 100. v° : A esté donné congié..... pour mettre terraulx au long des Sollins d'icelle maison. Vide supra Soculus.

Saved

Recent