coactum
-
…Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet ; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt. Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et…
Julius Caesar, Gallic War
-
…esse inde ubi non fuerit ; hoc interdicto nihil nos adsecutos esse quaero, si te hodie domum tuam redeuntem coacti homines et armati non modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vestibuloque prohibuerint, quid acturus sis. monet…
Cicero, Pro Caecina
-
…, Caecinam, cum ad constitutam diem tempusque venisset ut vis ac deductio moribus fieret, pulsum prohibitumque esse vi coactis hominibus et armatis. Cum hoc constet, ego, homo imperitus iuris, ignarus negotiorum ac litium, hanc…
Cicero, Pro Caecina
-
…magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent. In occupandis praesidiis magna vi…
Julius Caesar, Civil War
-
…attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt. Caesar, cum suam lenitatem cognitam omnibus sciret neque vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse ,…
Julius Caesar, Gallic War
-
…ceteris generibus gentes universae in civitatem sunt receptae, ut Sabinorum, Volscorum, Hernicorum ; quibus ex civitatibus nec coacti essent civitate mutari, si qui noluissent, nec, si qui essent civitatem nostram beneficio populi Romani consecuti ,…
Cicero, pro Balbo
-
…Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt. Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur ; praeda…
Julius Caesar, Gallic War
-
…auxiliaque toti Lusitaniae a Petreio, Celtiberiae Cantabris barbarisque omnibus qui ad Oceanum pertinent, ab Afranio imperantur. quibus coactis celeriter Petreius per Vettones ad Afranium pervenit, constituuntque communi consilio bellum ad Ilerdam propter ipsius loci opportunitatem gerere .…
Julius Caesar, Civil War
-
…carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse salvus sustentes…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…mercennarii, tamen ei ipsi tuae familiae genere et nomine continebuntur. Perge porro hoc idem interdictum sequi. hominibvs coactis. neminem coegeris, ipsi convenerint sua sponte ; certe cogit is qui congregat homines et convocat ; coacti sunt…
Cicero, Pro Caecina