idithum
Ipse denique, qui ut res certamini committeretur, vehementissimus auctor incentorque fuerat Rutgerus Comes, is nunc primus fugiendi auctor ac signifer apparebat, omnique, ut vulgo dicitur, vento citatior, montes et colles modernus Idithum transmittebat.Alcuinus poem. 221 :
Ubi vir doctusInstituit pueros Idithum modulamine sacro, Utque sonos dulces decantent voce sonora, etc.
Idithumputavit esse auctoris nomen, qui sub Carolo M. vixerit. Guill. Brito lib. 4. Philipp. v. 576 :
Ubi editor ad marginem correctionis vice reposuit,...... Præstructus ab illo Esdra, qui docuit reparare volumina Legis Atque Prophetarum, Psalmos, Ithidique libellos, Et Testamenti simul omnia scripta prioris.
f. itidemque. Alii Psalmos Davidis, qui
pro Idithuminscribuntur, intelligi volunt, 38. 61. 76. de quo lib. 1. Paralipom. cap. 9. 16. 25. lib. 2. cap. 5. 29. 35. etc. Hieronymus in Psalm. 27. et Isidor. lib. 7. cap. 8 :
Idithum, Transiliens eos sive saliens eos, etc.
Idithum interpretatur Transiliens eos vel saltans : quia quosdam humo inhærentes, et ea quæ in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus ponentes, transilivit canendo iste qui vocatur Transiliens.Vide Chronicon Alexandrinum pag. 202.