About

Menu

immundae

IMMUNDAE
, a quibus Judæi debebant abstinere ; quæ fuerint, dicitur Levitici cap. 11. quænam vero fuerint Christianis immundæ, discimus ex Actibus Apost. cap. 15. ubi Gentes recens ad Christum conversæ jubentur abstinere a sanguine et suffocato. Hinc liquet quid sibi velit Capitulum 100. Theodori Cantuar. Archiep. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 61 : Qui carnes Immundas manducaverint, et olera quæ cum carne coquuntur, cessare oportet a ministerio ; hoc est, Qui carnes cum sanguine, seu carnes suffocatas manducaverint. Interpretationem, si opus est, firmant Capitulum 105 : Sanguinem sine voluntate edentibus non esse peccatum, et Capitulum 119. Aves et animalia cætera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda ; similiter ab accipitre mortua. Apostolus etiam dicit : Similiter abstinete vos a suffocato sanguine et ab idololatria. Haud scio an aliud posterius sit hujuscemodi interdictionis exemplum.

Saved

Recent