incurare
Sciendum est etiam, quod Abbas S. Ruffi et Conventus unum de Fratribus suis idoneum ad curam Ecclesiæ præsentabunt, et tam nos de cætero, quam successores nostri præsentatum Incurabimus.
Incuratus vero nobis et nostris successoribus ad omnia ea tenebitur, quæ tenentur alii nostri Sacerdotes.
Præsentans vero et Incuratus in vita sua præfatæ Ecclesiæ præesse tenebitur.
Quod quotiescumque instituetur,Incuratus inposterum in dicta Ecclesia, seu etiam Capellanus, qui in dicta Ecclesia curam habeat animarum, etc.
Johannes tamen presbyter Incuratus ipsius Ecclesiæ de Melliceyo, etc. Antonius capellanus Incuratus Alavardi,in Instrum. ann. 1318. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 175.