incurrimentum
Pro parte nostra proponebatur, quod ratione jurisdictionis, quam nos habemus in civitate Albiensi, Incurrimenta hæresum et faidimentorum pertinebant ad nos, etc.Alia ann. 1231. in Regesto Comitum Tolosæ :
Abbas petebat medietatem omnium Incurrimentorum, quæ adveniunt in dictis villis.Infra :
Quilibet haberet partem suam de emendis et Incurrimentis.Occurrit passim. Vide Probat. Hist. Turrenensis pag. 63. Cruceum in Episcopis Cadurcensibus n. 88.
Et si contra illam permutationem contingeret me venire, mitto ei et concedo in Incorrementum omnia supradicta, quæ mihi permutavit.
Hæc omnia promisi fideliter observanda sub Incursione personæ meæ et omnium rerum mearum.Infra :
Sub Incursione personarum et omnium rerum nostrarum.
Videlicet domos, census, furnos, homines et fæminas, et justitias et Incursus, leidam et pedagium, et albergam, etc.Alia ann. 1238 :
Dicta feuda deciderunt in Incursum, sive commissum D. Raymundi C. Tolos.Ea notione usurpatur in Consuetudin. Tolos. 4. part. tit. de Feud. art. 10. in Charta ann. 1228. apud Catellum in Comitib. Tolosan. pag. 337. etc.
Encourance de peine, in Consuetudine Aquensi tit. 8. art. 5.
Pœnæ Incursus, in leg. 7. Cod. Th. de Accusat. (9, 1.)
Statutum est, quod ejusmodi tenentes capitalibus dominis aut Regi Incurrantur.
Cencessi quod omnes terræ meæ, quas de ipso Savarico teneo, Incurrantur de me et hæredibus meis, ipsi Domino Regi et hæredibus suis in perpetuum, ad faciendum et disponendum inde pro voluntate sua.
Item, quicumque in terra Comitis poterit capere hostes fidei et suos, et non ceperit, et poterit inde comprobari aut convinci, Terra sua erit Incursa, et corpus suum in manu et misericordia Comitis.
Similiter prædicti mei homines, quos nunc ego prædictus Ermengaudus mitto in pignora ad prædictum Raimundum, Incurrant in potestatem Raimundi Comitis, unusquisqueAlia Conventio inter Hugonem Comitem Emporitanum et Guilabertum Comitem Ruscinonensem ann. 1085. ibid. col. 1178 :per suprascriptos decem millia solidos sine engan de prædicto Raimundo Comite.... Et si de prædictis ostaticis Incorreguds surrexerit placitum, etc.
Sin autem infra jam dictos quadraginta dies... non fecero tibi directum... Incurrat jam dicta pignora in tua potestate sine tuo engan, sine ulla mea contradictione. Et si ego prædictus Ugo Comes primum dixero tibi prædicto Guilaberto Comite quod jam dictas pignoras, quod ego misi in tua potestate fiant ereptæ, et ipsas quod tu mihi misisti fiant Incurregutæ in mea potestate, ambo veniamus in locum præscriptum collum de Spils infra jam dictos quadraginta dies, et eligamus ibi de nostris bonis hominibus, qui recte judicent inter nos qualiter de jam dictis nostris pignoribus fiant Incurregutæ aut ereptæ. Et si meis hominibus noluerint judicare, et tuis judicaverint, statim fiant tuæ pignoræ absolutæ et meæ Incurregutæ in tua potestate sine tuo engan.