rationale
rătĭōnāle, is, n. , rational [ornement du grand prêtre des juifs] : Vulg. Exod. 28, 28.
Logiumdicebatur :
Pannusscilicet
exiguus, ut ait Eucherius Lugdun.
ex auro, gemmis, coloribusque variis, qui superhumerali contra pectus Pontificis annectebatur. Subdit Innocentius III. lib. 1. Myster. Missæ cap. 11 :
Dictum est Rationale judicii, quia ibi erat lapis, in cujus splendore Deum sibi esse propitium cognoscebant. Erat autem Rationale quadrangulum duplex de quatuor coloribus, auroque contextum, habens 12. lapides per ordines quatuor, etc.Mox :
Inserebatur autemVide Fulbertum Carnot. Epist. 2. Fuit etiamλόγιον superhumerali a superiori parte per duos annulos, et duas catenulas aureas, immissas duobus uncinis, qui sub duobus prædictis onychinis in superhumerali continebantur infixi, etc.
ornamentum quoddam pectorale, ad similitudinem illius, quo utebantur olim legales Sacerdotes. Sed hæc nihil declarant. Multus est Gretzerus in Observat. ad Philippum Eystetensem cap. 16. in disquirendo, quid sit Pontificium Rationale nuperum, eoque ferme concedit, ut quidpiam affine Pallio Archiepiscopali fuisse existimet, cujus usus aliquot Episcopis ab summis Pontificibus indultus legitur. Sane Ivo Carnotensis serm. 3. ubi de Rationali Sacerdotum veteris Legis, quibusdam tantum Episcopis, non omnibus concessum innuit :
Hic ornatus solius erat Pontificis, sicut et nunc est apud eos, quibus eo uti concessum est, propter distantiam majorum et minorum Sacerdotum.Et infra :
Novi quoque Testamenti Sacerdotes non omnibus illis utuntur indumentis, quia nec duabus utuntur tunicis, nec Rationali, præter solos Pontifices.Concessi peculiari quodam privilegio sedibus ipsis, vel personis, Rationalis exempla aliquot recitant Scriptores. Ac de Eystetensis sedis Episcopis omnibus indulto a summo Pontifice Rationali, sic ipse Episcopus Philippus Eystetensis in Vita S. Willibaldi cap. 23 :
In cujus dignitatis evidentiam vestitura magni ornatus, ac sanctæ figurationis ei concessa est : nec non ab omnibus sibi rite succedentibus præ cunctis Episcopis, qui de linea Moguntinæ derivationis computantur. Vocatur autem vestis ista Rationale, quo etiam summus Pontifex accedens ad Sancta sanctorum olim supervestiebatur. Habebat autem Rationale summus Pontifex in Lege veteri in præfigurationem multæ perfectionis, et Pontificibus novi Testamenti quibusdam conceditur in exhibitionem consummatæ virtutis, quæ gratia et ratione perficitur, a qua Rationale dictum est.Eadem habet Historia S. Walpurgæ ad Reginam Hungariæ.
Fulgeat in pectore tuo Rationale judicii cum superhumerali ratione conjunctum, et ita in conspectu Dei procedas et hominum, etc.Versus, præfixi Chronico Mindensi
Et hoc Templum conseoratur A Leone, et ditatur Multis privilegiis. Nam hic Præsul honoratur, Mindensis qui vocitatur, Dignitate pallii. Quod bene Rationale Vocamus, et hoc non male ; Nam trini Episcopi, Tantum isto decorantur, Per quem recte venerantnr Locus, gens et Clerici.
Et quoniam tanquam Aaron ad Pontificalis dignitatis fastigium divina gratia te vocatum esse confidimus, et loco Moysi ad regendum Christianum populum, per Dei providentiam es constitutus, eorum quoque dignitatis te participem constituimus, et usum Rationalis, postquam in Episcopum consecratus fueris, personæ tuæ concedimus : statuentes, ut eodem sacro ornamento infra Ecclesiam duntaxat his diebus utaris, qui in præsentis scripti serie præscribuntur, id est Cœna Domini, Pascha, Ascensione, Pentecoste, in festo B. Joannis, in solennitatibus Apostolorum Petri et Pauli, Assumptione B. Mariæ, in festo B. Lamberti, omniumque Sanctorum, Natali Domini, in Octavis ejusdem, et Epiphania, in Purificatione B. Mariæ, in Dedicationibus Ecclesiarum intra tuam parochiam, et ordinationibus Clericorum, et in anniversario die Dedicationis Leodiensis Ecclesiæ.Exquibus patet, eumdem ferme fuisse
Rationalisdeferendi usum ac
Pallii.
Rationalevidetur innuere Missa vetus ex Codice Rotaldi, Abbatis Corbeiensis, de Episcopo sacra facturo die Paschalis :
Postea ministretur ei casula : tandem vero Rationale cohærens junctim superhumerali.Quo spectant ista ex Ivone Carnot. serm. 3 :
Sunt autem adinvicem concatenata Rationale et humerale, quia cohærere sibi invicem debent ratio et opera.Mentio est præterea
Rationalisin Actis Ecclesiæ Saltzburgensis apud Canisium :
Inter cætera pretiosa, quæ tunc temporis idem intrusus, seu Episcopus, nobis abstulit, Rationale unum ex auro et gemmis pretiosis intextum, aureis catenulis dependens, pene mille marcarum pretio æstimatum, quod Imperator Græciæ fundatori nostro Gebehardo Archiepiscopo, dum legatione Cæsaris illo functus, filium ejus baptizasset, pro munere donaverat, jussit præfatus Perchtoldus exponi, militibus suis hæc largiturus.Mox :
Quidam vero ex fratribus Nordwinus Presbyter, Sacristæ seu Custodis functus officio, ad tantum facinus perhorrescens, et aliorum quatuor, qui adhuc supererant, simili cæde jam perituris vitæ consulens, arreptum Rationale in quatuor frusta confregit, cuique illorum suam partem tribuens.Meminit et
Rationalis EpiscopalisHistoria Episcoporum Autisiod. cap. 49 :
Palla vero carbasea aureo circa pectus effulgens Rationali, a genibus ad talos usque holoserica limbo deaurata mirifice Pontificalia vestigia complectebatur.Infra :
Casula autem coloris ætherii phrygio palmum habente, superhumeralis et Rationalis effigiem ad modum Pallii Archiepiscopalis honorabiliter prætendebat.
Rationaleistud Episcopale, quam
Restat nunc ut de pallio dicamus, per quod simul utrumque, et superhumerale et Rationale significatur. Quia enim supra utrumque Pontificis humerum jacet, superhumerale dicitur : quod vero inde descendens in ipso Pontificis pectore jungitur, Rationale dicitur. Habebat enim Aaron superhumerale, quod quidem usque ad humerum extendebatur : Rationale vero quadrangulum erat et duplex, sicut et pallium duplex est. Habebant enim mensuram palmi, tam in longitudine quam in latitudine, quæ mensura Pontificis pectori ornando vel operiendo sufficeret. Habet igitur Pallium eandem cum superhumerali et Rationali significationem, quamvis eandem non habeat compositionem.Habetur in Missa, ab Illyrico edita, hæc Oratio
ad Ratiotionale, cum scilicet illud induit Episcopus sacra facturus :
Da nobis Domine virtutem tuam firmiter retinere, et doctrinam veritatis plebi tuæ digne aperire.
Aliud est unum magnum et pretiosum Rationale de panno aureo cum quatuor anulis et totidem agrappis de auro, in quo sunt duodecim lapides pretiosi diversorum colorum incussatiHoc pretiosius Rationale in solis majoribus solemnitatibus adhibitum fuisse certum videtur eidem Ruinartio : aliud vero minoris pretii singulis diebus ad Archiepiscopis sacra facientibus, iis enim non erat licitum(f. in duodecim circulis aureis, in quibus sunt scripta nomina duodecim filiorum Israel, et pendet ipsum Rationale cum una catena de auro circumdante humeros Prælati, in cujus catenæ duobus lateribus admodum duo pulchri lapides in auro, et a parte posteriori unus sat crassus cintallus.incassati)
sine Pallio Missas dicereex Concilio Matiscon. I. ann. 582. can. 6. Hujus posterioris Rationalis etiam meminit Auctor Catalogi laudati his verbis :
Item aliud Rationale parvum de auro cum catena aurea, in cujus medio interradiat lapis inusitatæ magnitudinis, et in circuitu ejusdem sunt alii octo lapides pretiosi, videlicet quatuor smaragdinæ et quatuor bales.
Item tres acus de argento deaurato servientes ad tenendum dicta Rationalia cum casula, et habet quælibet acus in summitate unam grossam margaritam antiquam.Rationalis pontificii rursus meminit vetus Rituale Ecclesiæ Remensis, eoque pretioso ornamento vestitum S. Remigium repræsentant antiquæ figuræ tam Metropolitanæ, quam aliarum quarumdam civitatis rem. ecclesiarum. Ex quibus tandem conficit sæpe laudatus Ruinartius haud temerariam
Pro Rationali nunc summi Pontifices, quos Archiepiscopos dicimus, Pallio utuntur, quod a sancta Rom. Sede Apostolico dante suscipiunt.Nec impedit, quod agat de Judæorum Rationali ; dicit enim hic auctor Pallium Romanum Rationalis Judaici locum tenere, eo quod Rationali Gallicano, quod Judaico non erat absimile, successerit. Pallium cum Rationali etiam comparant Bruno Signiensis lib. de Vestibus Episcopalibus et Scriptor Historiæ Episcoporum Autisiod. cap. 49. supra laudati. Vide Pallium 3.