reclaudere
Recludere. Glossæ Lat. Græc. :
Ἀνοίγομαι , Patefacio, oppando,Reclaudo , resero.Ἀνοῖξαι , Pandere, aperire,Reclaudere .
Reclaure, Ultimum vineam colere, quod fit cum terra versata atque in tumulos hinc inde digesta, tandem, appropinquante maturitatis tempore, complanatur. Vide locum in Podare.
Cum dictus talis.... ipsum delatum conduxisset ad Reclaudendum in quadam vinea sua, etc.
Urnam, in qua sanctissimi Euspicii corpus Reclausum fuerat, aperire(jussi sunt). Nostris alias
Raclore, pro
Refermer, Solidare. Mirac. S. Ludov. edit. reg. pag. 437 :
Lesquels pertuis cesserent de geter ordure et se commencierent à Raclore.