About
Menu

reclusium

RECLUSIUM
, Idem quod mox Reclusorium. Inscriptio campanæ in Actis SS. Aprilis tom. 3. pag. 775. col. 2. ubi de S. Michomere Tornodorensi : Vocor Micomeres convocans ad Reclusium Dei oratores, an. Domini MDXI. Sicut autem hic Reclusium dicitur, ita vulgo sacellum appellatur S. Loup le Reclus : quod viri docti sumunt ac si diceretur, S. Lupus Reclusorum. Posset intelligi locus ubi sanctus ipse Lupus fuerit reclusus.

Saved

Recent