About
Menu

respectualis

RESPECTUALIS
, Qui observantiam erga aliquem præstat, Gall. Respectueux. Vita S. Attractæ Virg. num. 13 : Et sic omnes Lugnenses non sunt bene Regi Connachtiæ Respectuales. Supra enim dicuntur Lugnenses Regi Connachtiæ restitisse.
Exstat apud Lindenbrogium 58. formula Adoptionis, cum hoc titulo : Traditio Respectualis, sive Epistola, qualiter extraneus in locum filiorum adoptetur. Exstat similis apud Marculfum lib. 2. form. 13. cum hoc tit. : Si quis extraneum hominem in loco filiorum adoptet. Ubi Respectualis videtur esse traditio respectiva, ut nostri dicunt, cum adoptans omnia sua bona adoptivo tradat, vicissim adoptivus victum et vestitum adoptanti tribuat.

Saved

Recent