transitorium
Transitoriæ consuetudines,apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 8. Ch. Phil. I. Reg. Franc. pro Abbat. Becci in 20. vol.
Insulis quoque et molendinis, necnon et piscatoriis cum pontibus etiam cunctisque aquæ Transitoriis.
Quæ sive teloneum, sive Transitus nominatur, sive alio nomine dicitur, quod solet exigi pro consuetudine fisci a vendentibus, vel ementibus, vel Transeuntibus.
Nullum teloneum, nullum pontaticum, nullum Transitum vel exitum, nullum denique publicum terra aquave vectigal, aut pensionem monachi..... in nullo regni nostri loco persolvant.Donatio ann. 20. Ludovici Regis :
Donavi Ecclesiæ Cluniacensi... omnes consuetudines, amnem quoque subter currentem cum Transitu.
Transaige, in Charta ann. 1387. inter Probat. tom. 3. Hist. Burg. pag. 109. col. 2 :
A nous seul et pour le tout appartenoit esdits termes....... le peage, le passaige, Transaige, les ventes, etc.Vide Transmissum.
Ut nullus ad Palatium, vel in hostem pergens, vel de Palatio, vel deLex Longob. habet hoc locohoste rediens, tributum quod Transituras vocant, solvere cogatur.
Transitorium. Trastura, eadem notione in Chartis Italicis apud Ughellum tom. 4. pag. 787. 789. 795. Capitulare 5. Lud. Pii ann. 819. cap. 16.
Trasturasetiam habet, ubi Codd. alii
straturas, tricturas, tristuras, uti monet Baluzius. Rhenanus lib. 2. Rerum German. pag. 93. videtur legisse
straturas. Tresturasvero habet Charta Caroli C. ann. 18. Ind. 2. in Tabul. Dervensi :
Silvas etiam quas ex omni parte in circuitu monasterii concessimus, et mercatum in prædicta villa Glonna, et Tresturas ad salem emendum, quas de pontanatico S. Petro et B. Berchario in usus Monachorum tradidimus.
Item in Campo Marcio Transitura debeat dare binos tremisses per singulas naves.Vide supra Transfretatio.
Missa vero ordine suo agatur, usque dum diaconus dicit :Offerte vobis pacem,
et tamen non dicat et archiepiscopus non det pacem ministris.
Tunc archiepiscopus communicet cum clero et populo. Sic missa compleatur secundum morem.Ibid. col. 899. ubi de die Paschæ :
In ultimo vero officii Paschæ caniturAlleluia.
Transitorium vero canit chorus, magistro lectorum incipiente, reiterando cumGloria. Occurrit rursum ibid. col. 905. Vide Transitus 2.