dominica
Πρὸ τῆς Χριστοῦ γεννήσεως, οὐκ ἐλέγετο κυριακὴ, ἀλλα πρώτη ἡμέρα. Μετὰ δὲ τὴς ἀναστάσεως, κυριακὴ, κυρία πασῶν τῶν ἡμερῶν καὶ ἑορτῶν ἐκλήθη.
Et mos et honestas a nobis exigit, ut omnem diem Dominicum honoremus, eumque celebremus, quoniam Christus Dominus noster præclarum in ea suæ resurrectionis munus obiit.Sedulius lib. 5. Paschalis operis cap. 20 :
Interea cœperat illud triste post Sabbatum dies irradiare felix, qui Domino Dominanti gratissimus nomen ab ejus Majestate sortitur, dictus hoc honore Dominicus : quippe qui tantum consecutus est dignitatis, ut primus meruerit intueri mundi nascentis originem, et resurgentis Christi virtutem, etc.S. August. Epist. 119. cap. 13 :
Dies Dominicus non Judæis, sed Christianis ressurrectione Domini declaratus est, et ex illo habere cœpit festivitatem suam.Et Serm. 251. de Tempore :
Ideo sancti doctores Ecclesiæ decreverunt omnem gloriam Judaici sabbatissimi in illam (diem Dominicam) transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate ; qui tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta.S. Maximus Taurinens. Homil. 3. in Pentecost. :
Dominica nobis ideo venerabilis est atque solennis, quia in ea Salvator, velut Sol oriens, discussis infernorum tenebris, luce resurrectionis emicuit, ac propterea ipsa dies ab hominibus sæculi Dies Solis vocatur, quod ortus eam Sol justitiæ Christus illuminet.Ordo Romanus, et Isidor. lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 24 :
Dominicum diem Apostoli ideo religiosa solennitate sanxerunt, quia in eodem Dominus et Redemptor noster a mortuis resurrexit : quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo terrenis operibus, vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet huic diei honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostræ, quam habemus in illo, etc.Gregor. Turonens. lib. 1. Hist. 22 :
Hic est dies resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, quem nos proprie Dominicum pro sancta ejus resurrectione vocamus.
Dominica dies, Apocal. 1. 10.
Dominicorum dies, in Epist. Encyclica Vigilii PP. Vide S. Hilarium in Prologo ad Ps. pag. 187. S. Hieronym. in Psal. 117. Brissonium ad L. Dominic. Henric. Valesium ad Eusebium de Laudibus Constant. cap. 9. et cæteros passim.
Diemence, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321.
Diemenche, infra ;
Diemoine, in alia Otton. comit. Burg. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 15. col. 2 :
An l'an de l'eyncarnacium de notre Senor mil et deux cenx et quarante et doux, le Diemoine devant feste Symon et Jude.
Dimaine, in Hist. Joan. IV. tom. 2. Probat. Hist.
Dimoinge, in Lit. ann. 1339. tom. 4. earumd. Ordinat. pag. 338. art. 1.
Dioes, in Ch. scabin. Camerac. :
En l'an de l'incarnation nostre Seigneur Jesus CristEt in Ch. ann. 1317. ex Cod. reg. 10196. 2. 2. fol. 19. r°.m. cc. et sissante, le Dioes après les octaves S. Pierre et S. Pol.
Tres viri in piscationis arte periti nocte Dominica... navim ascendentes, etc. Super eos enim propter noctis Dominicæ Resurrectionis transgressionem ultio supervenit divina... Et cum Fratres in prædicto loco commorantes nocte Dominicæ Resurrectionis in eadem Ecclesia, in qua corpus B. pausat Bertini, etc.Tangmarus in Vita S. Berwardi Episc. Hildesh. inter Acta SS. Bened. sæc. 6. pag. 225. cap. 43 :
Deinde sapientissimus Rex sæpius interceptam Gandesemensis Ecclesiæ dedicationem in vigilia Epiphaniæ Domini indixit, quæ tunc prima feria Dominicæ Resurrectionis accidit, velationem etiam ancillarum Dei in ipsa sacra die Epiphaniarum.
Dominicas omnes festas hilaresque sanxit Ecclesia,qui usus semper viguit apud Christianos. Tertull. lib. de Corona cap. 3 :ut loquitur nec ulla jejunia celebrat... ne ipsius quidem Quadragesimæ Dominicis :Epiphanius in Expositione fidei num. 22.
Die Dominico jejunium nefas ducimus, vel de geniculis adorare.Canon 65. apost. statuit Clericum deponendum esse, qui
Die Dominicojejunaverit : et ad calcem libri 5. Constit. Apost. legitur :
Reus erit, peccati, qui Dominico die jejunaverit, cum sit dies Resurrectionis.Hæc prima ratio fuit prohibendi jejunii, ne tristis esset dies lætissimæ Resurrectioni Dominicæ consecrata. Alteram subinde refert S. Augustinus Epist. 36. cap. 12. n. 27. ad Casulanum scribens :
Die Dominico jejunare scandalum est magnum, maxime postea quam innotuit detestabilis multumque fidei apostolicæ Scripturisque divinis contraria hæresis Manichæorum, qui suis auditoribus ad jejunandum istum tanquam constituerunt legitimum diem. Per quod factum est, ut jejunium diei Dominici horribilius haberetur.Hinc in Conc. Carthag. IV. can. 64. legimus :
Qui die Dominico studioseet in Synodo Gangrensi can. 18. ex interpretatione Dionysii Exigui :jejunat , non credatur Catholicus,
Si quis propter continentiam, quæ putatur, aut contumaciam in die Dominico jejunat, anathema sit.Quæ duo Concilia sicut et Cæsaraugustanum adversus Priscillianistas, etiam manichæos dici solitos, ann. 381. celebratum, dum can. 2. prohibet,
ne quis jejunet die Dominica, causa temporis aut persuasionis aut superstitionis,jejunium etiam die Dominico, modo absit superstitionis causa, permittere quodam modo videntur. Et Hieronymus quidem Epist. 28. ad Lucinium scribit :
Utinam omni tempore jejunare possimus : quod in Actibus ApostolorumNe hinc tamen Ecclesiæ morem ac legem improbare videatur, mox dictum temperans addit :(ut etiam Augustinus Epist. 36. num. 28. observavit) diebus Pentecostes et die Dominico apostolum Paulum et cum eo Credentes fecisse legimus.
Nec hoc dico, quod Dominicis diebus jejunandum putem.Hæc fere post Petrum
Coustanttom. 1. Epistolarum Rom. Pontificum col. 335. et seqq.
Ut dies Dominica a vespere usque in vesperam servetur.Ita in Concilio Berghamstedensi ann. 697. et Forojuliensi ann. 791. can. 13. Capitulari Aquisgran. ann. 789. cap. 15. lib. 1. Capit. cap. 15. etc.
Ratio est, inquit Richardus Ep. Cremonensis in Mitrali, et ex eo Durandus lib. 5. Ration. cap. 9. n. 2 :
Quia vespertina synaxis, seu hora, primum est officium diei sequentis.Simon Islepe Episcop. Cantuariens. in Provinciali Ecclesiæ Cantuar. apud Lindwodum lib. 2. tit. 3 :
In primis sacrum diem Dominicum ab hora diei sabbati vespertina inchoandum, non ante horam ipsam præveniendo, ne Judaïcæ professionis participes videamur, quod etiam in festis, quæ suas habent vigilias, observetur.In plerisque veteribus Statutis MSS. pro Artificibus Parisiensis civitatis, id potissimum cavetur, ut nemo quidquam artis exerceat, diebus Dominicis ac festis,
ne au Samedi depuis le dernier coup de Vespres sonné en la Paroisse, où aucuns desdits mestiers demourront.Vide in hanc rem S. Augustinum Serm. 51. de Tempore, Herardum Turon. in Capitul. cap. 2. Gregor. Turon. lib. 3. de Mirac. S. Martini cap. 31. 56. Vitam Aicadri Abb. Gemetic. cap. 25. Matth. Paris et Rogerum Hoveden. ann. 1201. etc.
Græci et Romani in die Dominica non navigant, nec equitant, panem non faciunt, nec in curru ambulant, nisi ad Ecclesiam tantum : nec balneant se Græci, non scribunt publice, tamen pro necessitate seorsim in domo scribunt.Adde eumdem in Pœnitentiali cap. 44. præterea Concilium Aurelianense III. cap. 28. Vernense ann. 755. cap. 14. Moguntiac. cap. 37. Capitula Caroli Mag. lib. 1. cap. 81.
Placita publica tenerilicuit,
nisi forte pro magna necessitate,
aut hostilitate cogente, ut habet Carolus M. in Capit. pro partibus Saxoniæ ann. 789. cap. 18. neque Mercatus agi, ut in Capitul. 1. ann. 809. cap. 18. Capitul. 2. ejusdem anni cap. 8. Vide Capitularia Caroli C. tit. 11. cap. 7. tit. 36. cap. 19. tit. 38. cap. 7.
Dominicadie sedebant ut jus dicerent Magistri requestarum, ex Arest. parlam. ann. 1291. in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 42. r°. col. 2 :
Pro causis et requestis senescalliarum et earum partium, quæ reguntur jure scripto, audiendis et expediendis, sedeant diebus Veneris, Sabbati, Dominica, et aliis diebus quibus viderint expedire, qualibet septimana, quatuor vel quinque personæ de Consilio.
Feria secundanuncupatur, ut dies Martis tertius est feria
tertia, et sic de cæteris. Ita Lex Dominic. Codicis Theod. de Spectac. (15, 6, 5.) Atque inde hebdomada sæpe nomen sumit a Dominica præcedente, ut
hebdomada Passionis, a Dominica præcedente, quæ
Passionisdicitur. At Græci hebdomadis a subsequente Dominica appellationem tribuunt : v. gr.
Palmarum hebdomadanon est ea, quæ subsequitur
Palmarum Dominicam, sed quæ præcedit, quæ Latinis
Passionisest. Ita quarta hebdomada Quadragesimæ, Græcis illa est, quæ Dominicam quartam intervertit : quare
Introitu, uti vocant, qui ad Missam dici solet, designentur a Scriptoribus : qualis ille in singulis sit, ad singulas Dominicas adnotabimus. Prima igitur Dominica est.
Dominica prima Adventus Domini, a qua Ecclesiastica Officia incipiunt, ut ait Durandus lib. 6. Ration. cap. 1. 2. et 3. quæ est quarta a Natali Domini. Hujus Introitus ad Missam est :
Ad te levavi.
Dominica Aspiciens a longe, quod est initium primi responsorii officii nocturni.
de Muliere habente spiritum infirmitatis. Nam, ut id semel moneatur, Græci ita evangelia in sacris Liturgiis legunt : a Dominica Paschatis Evangelium Joannis : Matthæi a feria 2. post Dominicam Pentecostes ad Parasceven subsequentem festum diem Exaltationis S. Crucis : Lucæ a 2. feria post Dominicam Exaltationis : denique Marci pars potissima inter Matthæum et Lucam absolvitur. Vide Allatium de Dominic. Gr. cap. 31.
Dominica 2. Adventus, quæ est tertia a Natali Domini :
Dominica prima ante Natale Domini, in Kalend. Rom. ante 900. annos descripto apud Allatium lib. de Domin. Græc. cap. 37. Hujus Introitus est :
Populus Sion. Græc.
Dominica undecima Lucæ, seu
de Vocatis ad nuptias, nuncupatur.
Dominica 3. Adventus, quæ
Dominica secunda ante Natale Domini, in Kalend. Rom. Hujus Introitus est :
Gaudete in Domino semper, et iterum dico : Gaudete. Græcis,
Dominica duodecim Lucæ, sive
de decem leprosisdicitur.
Johannes in captivitate, ab evangelii lectione apud occidentales.
Dominica 4. Adventus, quæ proxima Nativitati :
Dominica tertia ante Natale Domini,in Kalend. Rom. Græcis,
Memento nostri, domine ;
Rorate cœli.
Le Dimenche dernier des Oleries de devant Noel, in Lit. remiss. ann. 1478. O scilicet dictæ Antiphonæ septem, quæ in ecclesia Adventus Domini tempore cantantur. Vide Carpenter. infra in hac littera O.
Dominica infra Octavam Natalis Domini, cujus Introitus est :
Dum medium silentium. Dominica 1. post Natale, in Kalend.
Dominica infra Octavam Circumcisionis, quæ Græcis
Dominica 1. post Epiphaniam,
infra Octavam Epiphaniæ.
In excelso throno, etc.Græcis,
Illuminationemvocant, ut festum ipsum,
Dominica 2. post Epiphaniam, cujus Introitus est :
Omnis terra, Græcis
Dominica decima quinta,
de Zacchæo. Vide
Festum Architriclini.
Dominica post Octavas Epiphaniæ, in chart. sec. XIV. ap. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 133.
Dominica 3. post Epiphaniam, cujus Introitus est :
Adorate Dominum. Græc.
Dominica duodecima Lucæ, sive
de Publicano et Pharisæo. Dicitur iisd.
Dominica 4. post Epiphaniam.
Adorate primum,
secundum,
tertium,
quartum.
Dominica 5. post Epiphaniam.
Dominica 6. post Epiphaniam.
Dominica Septuagesimæ, cujus Introitus :
Circumdederunt me. Græcis
Dominica de Prodigo, quod in ea de illo legatur parabola.
Festum repositionissc.
Alleluiæ, et
Dominica qua Alleluia clauditurvel
dimittiturvel
deponitur. Vide Alleluia Clausum. Dicitur etiam Dominica
In Septuagesimaet
Infra Septuagesimam, quæ scilicet in diem lunæ ante hanc Dominicam cadit.
Dominica Sexagesimæ, cujus Introitus :
Exurge. Græc.
Carnisprivium, qua appellatione hebdomadam, quæ præcedit hanc Dominicam
Dominica quinquagesimæ, cujus Introitus :
Esto mihi. Gr.
Dimenge cabée, id est,
Dominica in capite Quadragesimæ, ut observat Marca lib. 6. Hist. Beneharn. cap. 24. n. 9.
Dominica prima,
quæ est ante caput jejunii, in Concil. Narbon. ann. 1054.
Dominica ante Cineres, in Chron. Alber. ad ann. 1220. pag. 507. Vide in Carnisprivium.
Dominica de carne levario, seu
de carne levanda, uti legendum conjectat Mabillonius tom. 2. Musæi Ital. pag. 159. alibi
Dominica advel
ante carnes tollendas;
ante brandones, in Chartulario S. Martini Pontisar. ubi
Joannes dictus le Diable vendit duo arpenta terre apud Commeniacum die Dominica ante Brandones.
Dominica brandonumdicebatur Dominica prima Quadragesimæ, ut dictum est in voce Brandones ; Dominica igitur
ante Brandoneserat Dominica Quinquagesimæ, non Quadragesimæ, ut habetur apud
Carolus IV. cognomento Pulcher.... inunctus Remis 21. Februarii Dominica Quadragesimæ, quæ olim dicebatur devant les Brandons :quibus in verbis error se ipse prodit ; anno enim 1322. ad quem hæc referuntur, Dominica, non Quadragesimæ, sed Quinquagesimæ incidebat 21. Februarii, cum Paschatis dies incideret hoc anno in decimam Aprilis.
Dominica Prima Quadragesimæ, cujus Introitus :
Invocavit me. Quintanaetiam dicitur, quod sit quinta a Paschate, ut auctor est Durandus lib. 6. cap. 32. n. 1.
Brandonumvel
Brandorumappellitata est. Instr. ann. 1318. Hist. Dalph. tom. 2. pag. 177. col. 1 :
Item anno quo supra ; scilicet die Dominica Brandorum sequenti Indict. 11.Vide in Brando 1.
Dies focorum et de orditis lignis.
Ad processionem hujus Dominicæ in statione. R'Cum sederit . Quidam sacerdos canonicus indutus alba, amictus cum stola, tenens crucem ante pectus suum ad similitudinem Domini ad judicium venientis, cantet in pupilto.V'Venite Benedicti . Chorus respondeat :Et ibunt, etc. Tunc intret processio chorum residuum ; et post fiat sermo ad populum.
Dominica secunda Quadragesimæ, cujus Introitus est :
Reminiscere.
Dominica Chananææ, item
post focosvel
ignes, etiam
Rohordicum secundum.
Dominica tertia Quadragesimæ, cujus Introitus :
Oculi mei.
Dæmon mutus.
Adorandæ crucis.
Dominica quarta Quadragesimæ, cujus Introitus :
Lætare Hierusalem.
Quinque panes.
de Rosanuncupata, eo quod in ea fit solemnis illa Rosæ aureæ benedictio. Vide Rosa aurea.
Media Quadragesimanuncupatur in Lit. remiss. ann. 1396. ex Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 232 :
A un jour de samedi dont la Mi-caresme fu le lendemain, etc.Aliæ ann. 1402. ex Reg. 157. ch. 329 :
Le Dimenche que l'en chante en sainte égliseLetare Ihierusalem,
que l'en dit la Mi-karesme,
etc. Vide infra Fonta.
Dominica medianadicta, et
in media Quadragesima.
Dominica in Passione Domini,
Dominica quinta Quadragesimæ, a qua passionis officium auspicatur Ecclesia, unde ita appellatur, ut auctor est Durandus lib. 6. Ration. cap. 60. Acta Alex. III. PP. sub ann. 1162 :
Exivit ergo e Genua in Dominica Passione, et cum omni jucunditate navigans venit ad insulam de Liguriis in Sabbato Palmarum.Græcis
est 5. jejuniorum,
Judica me Deus.
Isti sunt dies; etiam
Repositus, vide infra Dominica Repus.
Medianaappellatur ab Amalario lib. 4. cap. ult. edito a viro doctiss. Jo. Mabillonio tom. 2. Analector. pag. 114. quia Hebdomadam Medianam subsequitur ; hanc etiam
Medianam octavamvocat Fulcuin. in Chron. Laubiensi cap. 38. forte quod sit 8. Dominica a Dominica Septuagesimæ :
Actum est hocferia 6. ante Dominicam, quam vocant Medianam octavam.
Dominica medianavulgo est quarta Quadragesimæ, unde ejus
Octavaquinta.
Dominica Quintanæ, in Charta Petri Episcopi Santonensis ann. 1240. in Regesto Inculismensi Cameræ Comput. Paris. fol. 23. Est enim illa, qua
Quintanæludus exercebatur a Vicanis. Vide Quintana.
Dominica in Palmis, sexta quadragesimæ, apud Rupert. lib. 5. de Divin. Offic. cap. 7. quæ in Ordine Romano,
Dies Palmarum, sive florum, atque ramorum appellatur:
Pascha florum,
vel Pascha floridum, Gall.
Dominica in Ramis, Durando lib. 6. cap. 47.
Dominica ad Palmas, apud Leon. III. PP. Ep. 5. Beletus cap. 93 :
Hic dies dicitur Dominica in Ramis palmarum, quod illo die rami palmorum in processionibus deportentur in significatione illorum, quos filii Israël statuerunt
in via,
Christo jam veniente. Adde Isidor. lib. 6. Orig. cap. 18. In lib. Sacr. Gregor. M.
Dominica in Ramis palmarum dicitur.
Dominica Olivarum, in Histor. Rerum Laudens. apud Murator. to. 6. col. 1105.
Accidit casu, quod in die festo, qui dicitur Ramis palmarum, cum de more populus universus in vallem Josaphat convenisset ad solennem et celebrem tantæ diei processionem, etc.Rupertus Abbas in Vita S. Heriberti Archiepisc. Colon. n. 17 :
Erat autem dies ille, quem Christianitas appellat Diem palmarum. Dominica Indulgentiæ, quæ et Dominica Palmarum,Ex quibus patet, eamdem Dominicamin Ordine Romano . Dominica Indulgentiæ, quæ diversis vocabulis distinguitur, id est Dies palmarum, sive florum, atque Ramorum, Osanna, Pascha petitum, sive Competentium, et Capitilavium.
Osannaetiam appellari,
quia,, ut ait Alcuinus, dum in eo Dominus Hierosolymam tenderet, ei occurrit turba plurima hinc inde clamando
Osanna,
quod interpretatur,
salvifica,
sive salvos nos fac. Joannes Euchaita pag. 7 :
ὠσαννὰ τοίνυν, σῶσον ἐυλογημένε.
Dominica indulgentiædicebatur ob pœnitentium reconciliationem, quæ feria 5. sequenti solenni ritu fiebat ;
Capitilavium vero quia tunc moris est, inquit Rabanus lib. 2. de Instit. Clerc. cap. 35.
lavandi capita infantium qui ungendi sunt. Quod de adultis potiori jure est intelligendum. Hic usus desiit circa 12. seculum.
Dominica Osanna, apud Ademarum Cabanensem non semel,
Dies Osannæ, apud Abul-Faragium in Hist. Dynastiarum pag. 163. et in Charta ann. 1170. apud Duchesnium in Probat. Hist. Castegnereæ pag. 32. Capitul. de Villis cap. 28 :
Dominica in palmis, quæ Osanna dicitur. Osanna,nude in Regula Monachorum Fontevraldensium cap. 16. Libellus Fulconis Comitis Andegav. apud Holstenium in Collect. Rom. de Urbano II. PP. :
Ubi mihi florem aureum, quem manu gerebat, donavit : quem ego ob memoriam et amorem illius in Osanna semper mihi meisque successoribus deferendum constitui.Eadem habentur in Fragm. Hist. Andegav. n. 8. Tabular. S. Eparchii Inculism. fol. 37 :
Duodecim denarios censuales in Osanna singulis annis Ecclesiæ nostræ reddendos.Adde fol. 116. Epitaphium Guillelmi Comitis Inculismensis :
Hic jacet Dominus Amabilis Guillelmus Comes Engolismæ, qui ipso anno, quo rediit de Hierusalem, abiit in pace, 8. Id. April. vigilia Osannæ, 1028. anno ab incarnat.Ita etiam hanc
Osannatermites palmæ, oleæve, aut salicis, alteriusve arboris, Græcis
Domine ne longe. Denique appellatur
Dominica Lazari, in Vita S. Proculi Episc. Veronensis n. 16. quia, ut ait Allatius cap. 20. Sabbato, quod hanc Dominicam præcedit, Lazari resuscitati memoria recolitur : qui addit, Græcos postmodum magnæ pompæ apparatu, ramis olivarum, palmisque in Cruces ac alias formas confictis, in ramis appensis sequentem diem Dominicum solemni ritu celebrare. De vocis
Osannavariis significationibus vide sanctum Hieronymum Epist. 145.
Ozanne, sine addito. Charta ann. 1316. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 227 :
Nous estanz en la Rouchelle vers la fin de l'an 1315. ou commencement de l'an 1316. environ l'Osanne.Alia ann. 1340. in Reg. 73. ch. 23 :
LaqueleOculi mei,(quinzaine) commença le mardi emprès le Diemenche, que l'en chante
et feni le mardi avant l'Ozanne. Vide infra Festum 1.
Receptusque est in Monasterio in sancto Sabbato, id est, in Ramis palmarum.Quod tamen de ipso Sabbato sancto haud absurde videtur posse intelligi ; atque adeo quod explicationis causa additum est,
id est,
in Ramis palmarum, nihil aliud indicare quam Sabbatum, quod est de hebdomada quæ dicitur
in Ramis Palmarum.
Dominica Sancta in Pascha, in Kalend. Romano.
Dominica sancta, nude, in Sacramentario Gregorii Magni ex Bibl. Belvacens. Ecclesiæ.
Dies Dominicus
Dominica prima post Pascha,
Dominica Quasimodo
Dominica octava Paschæ,
Clausum Paschæ, Gall.
Antipaschaet
Conductus Paschæ,
Dominica post Albas, quæ nempe Sabbatum sequitur in quo nuper Baptizati vestes candidas, quas induerant Sabbato ante Pascha, deponebant, ut est in Ordine Romano. In Missa Ambrosiana
Dominica in Albis depositis. Unde liquet in Missali et Breviario Romano, ubi
Dominica in Albisdicitur, vocem
depositissubaudiri, de qua sic Augustinus Serm. 157 :
Paschalis Solennitas hodierna festivitate concluditur, et ideo hodie Neophytorum habitus commutatur, ita tamen ut candor, qui de habitu deponitur, semper in corde teneatur.Sic porro
Dominica secunda,
tertia, etc.
post Albas, apud Rupertum lib. 9. de Divin. Offic. cap. 1. 2. Græcis,
Octava Infantium.
Dominica secunda post Pascha, cujus Introitus ad Missam est :
Misericordia Domini. Eadem Dominica
prima post octabas Paschæ, in lib. 1. Sacramentor. Eccles. Rom. cap. 57. dicitur,
Dominicum post octabas Paschæ,
Dominica trium septimanarum Paschæ, et secundum Evangelium hujus diei.
Pastor bonusin Ord. Rom.
Dominica unam Domini,
Dominica post ostensionem reliquiarum,
Dominica mapparum albarum, et
Dominica mirabilia Domine.
Dominica tertia post Pascha, quæ in Kalendario Romano et in lib. 1. Sacrament. Eccles. Rom. :
Dominicum secundum post clausum Paschæ,et
Dominica secunda post octabam Paschædicitur, cujus Introitus ad Missam est :
Jubilate omnis terra. Græcis,
Paralytici.
Dominica quarta post Pascha. In lib. 1. Sacrament.
Dominicum tertium post clausum Paschæ, et in Kalendario Rom.
Dominica tertia post octabam Paschæ, cujus Introitus ad Missam est :
Cantate Domino. Græcis,
Samaritani, apud Latinos.
Dominica quinta post Pascha,
Vocem jucunditatis
Dominica Rogationumdicitur ;
ante Litanias, ut in Vita S. Eligii apud Acherium tom. 5. Spicil. pag. 194.
Dominica quarta post Octabam Paschæ, in Kal. Rom. in libr. Sacram.
post clausum Paschæ.
Dominica cœci nati. Dicitur etiam
Festum Evangelismi.
Dominica post Ascensionem, quæ
Dominica post Ascensam Domini, in Kalend. Rom.
Exaudi Domine.
Dominica de Rosavel
de Rosisdicta, haud dubie quia ut legitur in Ord. Rom. apud Mabill. tom. 2. Musæi Ital. pag. 147.
de altitudine templi(sanctæ Mariæ Rotundæ, in qua erat statio)
mittuntur Rosæ in figura Spiritus Sancti.
Dominica Sancta Pentecosten, in Kalend. Rom. Græcis,
Dominica prima post Pentecosten, quæ et
sanctæ Trinitatis,
Dominica Benedicta, dicitur apud Honorium Augustod. lib. 3. cap. 147. lib. 4. cap. 41.
Dominica octaba Pentecosten, in Kal. Rom.
Dominica octavas Pentecostes, apud Gregor. M. in Sacramentario. Græcis,
Rex dierum Dominicorum, ut est in veteri MS. cui titulus,
Le Roman de la Malemarastre:
Par un jour, qui est apelez li Rois des Diemenches : ce est li jours de la sainte Trinité.Regestum censuum Carnoti ann. 1302. fol. 20 :
Item le Maistre des Peletiers doit chacun an le Roy des Dimanches un beurage à toutes les personnes nommées pardevant.Id vero nominis tribuitur Dominicæ Paschatis, quæ
Dominica duplex,
Dominica Domine in tua,
Dominica prima æstatis,
Conductus Pentecostes.
Dominica secunda post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam :
Factus est Dominus protector meus.
Dominica trium septimanarum Pentecostes.
de Christo docente.
Dominica tertia post Pentecosten, cujus Introitus :
Respice me. Græcis, Dominica tertia Matthæi.
Dominica quarta post Pentecosten, cujus Introitus :
Dominus illuminatio mea. Græcis, Dominica quarta Matthæi, sive
de Centurione.
Dominica quinta post Pentecosten, cujus Introitus :
Exaudi, Domine. Græcis, Dominica quinta Matthæi,
de Vexatis a dæmone.
Dominica sexta post Pentecosten,
Dominus fortitudo.
sexta Matthæi: sive
de Paralytico.
Dominica septima post Pentecosten, cujus Introitus :
Omnes gentes. Græcis,
septima Matthæi, sive
de Duobus cœcis.
Dominica octava post Pentecosten, cujus Introitus :
Suscepimus, Deus. Græcis,
octava Matthæi, sive
de Quinque panibus et decem piscibus.
Dominica nona post Pentecosten, cujus Introitus :
Ecce, Deus, adjuva me.Græcis,
nona Matthæi, sive
de Ambulatione in mari.
Dominica decima post Pentecosten, cujus Introitus ad Missam est :
Dum clamarem. Græcis,
Decima Matthæi, sive
de Lunatico.
Dominica undecima post Pentecosten, cujus Introitus :
Deus in loco sancto.Græcis,
undecima Matthæi, sive
de Parabola Regis.
Dominica duodecima post Pentecosten, cujus Introitus :
Deus in adjutorium. Græcis,
duodecima Matthæi, sive
de Interrogante Jesum divite.
Dominica decima tertia post Pentecosten, cujus Introitus :
Respice, Domine. Græcis,
decima tertia Matthæi, sive
de Parabola vineæ.
Dominica decima quarta post Pentecosten, cujus Introitus :
Protector noster. Græcis,
decima quarta Matthæi, sive
de Vocatis ad Nuptias.
Dominica decima quinta post Pentecosten, cujus Introitus :
Inclina aurem tuam. Græcis,
decima quinta Matthæi, sive
de Interrogante Jesum Jurisconsulto.
Dominica decima sexta post Pentecosten, cujus Introitus :
Miserere mei, Domine.
Dominica ante Exaltationem S.
Crucis.
Dominica decima septima post Pentecosten, cujus Introitus :
Justus es, Domine.
Dominica post Exaltationem S.
Crucis.
Dominica decima octava post Pentecosten, cujus Introitus :
Da pacem. Græcis,
Dominica prima Lucæ, sive
de Venatione piscium.
Dominica decima nona post Pentecosten, cujus Introitus :
Salus populi ego sum.Græcis,
Dominica secunda Lucæ, sive
de Amandis inimicis.
Dominica vigesima post Pentecosten, cujus Introitus :
Omnia, quæ fecisti. Græcis,
Dominica tertia Lucæ, sive
de Filio viduæ.
Dominica vigesima prima post Pentecosten,
In voluntate tua.
Dominica quarta Lucæ, sive
de Parabola seminis.
Dominica vigesima secunda post Pentecosten, cujus Introitus :
Si iniquitates. Græcis
Dominica quinta Lucæ, sive
de Divite et Lazaro.
Dominicæ vigesima tertia post Pentecosten, cujus Introitus :
Dixit Dominus. Græcis
Dominica sexta lucæ, sive
de Habente legionem.
Dominica prima post Natale Apostolorumdicitur quam excipiunt
Dominica prima post octabam Apostolorum.
Dominica secunda post octabam Apostolorum.
Dominica tertia post octabam Apostolorum.
Dominica quarta post octabam Apostolorum.
Dominica prima post sancti Laurentii.
Dominica secunda post sancti Laurentii.
Dominica tertia post sancti Laurentii.
Dominica quarta post sancti Laurentii.
Dominica quinta post sancti Laurentii.
Dominica prima post sancti Cypriani.
Dominica secunda post sancti Cypriani.
Dominica tertia post sancti Cypriani.
Dominica quarta post sancti Cypriani.
Dominica quinta post sancti Cypriani.
Dominica sexta post sancti Cypriani.
Dominica septima post sancti Cypriani.
Dominica octava post sancti Cypriani.
Dominica nona post S.
Cypriani, quæ natale S. Andreæ subsequitur. Deinde subsequuntur tres
Dominicæ de adventu Dominiante Natale Domini.
Dominica Apostolorum. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 347 :
Nous avons receu l'umble supplication de Loys de Grudeningo jeune gentilhomme, bourgois natif de la ville de Venise... contenant comme le Dimenche, que l'en appelle au pais le Dimenche des Apostres, etc.
Dominica qua cantatur: Aspiciens a longe Deus, in Lib. anniversar. S. Germ. Prat. fol. 45. r°. Lib. pitentiar. ejusdem abbatiæ :
III. Non. Decembris. Dominica qua cantatur :Aspiciens a longe,
debet dari conventui pitantia super redditibus Aureinvillæ. Vide Dominica 1. Adventus.
Dominica Bordarum, Prima in Quadragesima. Vide supra Bordæ.
Dominica Brandonum, Eadem acceptione. Vide in Brando 1.
Dominica Burarum, Eodem intellectu. Vide supra Buræ.
Dominica ante Candelas, Quæ festum Purificationis præcedit, in Ch. Hugon. ducis Burg. ann. 1234. ex Chartul. Campan. Cam. Comput. Paris.
Dominica Carnelevale, vel
de Carne levario, Dominica in Quinquagesima apud eos omnes, qui jejunium Quadragesimale inchoant a feria quarta post hanc Dominicam, prima vero in Quadragesima apud Mediolanenses, qui ab hac die solemne jejunium auspicantur.
Dominica in caput Quadragesimæ, quæ dicitur Carnelevale.Vide Dominica Quinquagesimæ.
Dominica in qua cantatur Evangelium Chananææ, in vita S. Domin. tom. 1. Aug. pag. 643. col. 1. Secunda Quadragesimæ Echardo tom. 1. Bibl. Prædicat. pag. 54. in notis.
Dominica Clavi, Passionis scilicet ; an quod clavus vel pars clavi, quo Christus cruci affixus est, in ea honoraretur ?
Le jour du Dimenche de la Passion, nommé à Laigny le Dimenche du Clou, in Chartul. Latiniac. fol. 200.
Dominica Focorum, Prima Quadragesimæ. Vide supra Dies focorum post Dies 7.
Dominica de Fontanis,
Le Dimenche des fontaines, in agro Perticensi sic appellabatur Dominica quarta Quadragesimæ. Vide infra in Fonta.
Dominica qua cantatur Jherusalem, Eadem quæ quarta Quadragesimæ, in Charta ann. 1327. ex Reg. 65. Chartoph. reg. ch. 228.
Dominica post benedictionem Indicti, Secunda post Pentecosten. Charta ann. 1260. in Chartul. S. Dion. pag. 397. col. 2 :
Ou mois de Jung le Diemenche après la bénéiçon.Alia ann. 1314. in Reg. 50. Chartoph. reg. ch. 9 :
Dimenche prochain après la béniçon du Landit.
Dominica Indulgentiæ, Eadem quæ Palmarum. Vide Dominica in palmis.
Dominica,
Isti sunt dies, memoratur in Charta ann. 1145. Hist. Eccl. Meld. tom. 2. pag. 40. at quænam illa fuerit, ignoramus.
Dominica qua cantatur:
Isti sunt dies, Quæ
in Passioneappellatur. Charta Joan. de Castell. dom. de S. Hilario ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 361 :
Sabbato ante Annunciationem dominicam, et post Dominicam qua cantatur :Isti sunt dies. Vide in Casula 3.
Dominica Lazari, Eadem quæ
in Palmis, in Charta ann. 1208. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 873. Vide Dominica Osanna.
Dominica de Lignis orditis, Prima vel secunda Quadragesimæ. Vide supra Bohordicum.
Dominica ante Litanias, Eadem quæ Quinta post Pascha. Vide ibi.
Dominica Major, in ecclesia Autissiodorensi dicitur illa, cujus officium, nulla occurrente festivitate, excluditur, ut sunt Dominicæ prima Adventus, in Septuagesima, prima et quarta in Quadragesima, etc.
Dominica Mapparum albarum, Eadem quæ Secunda post Pascha ; cujus appellationis ratio patet ex Charta ann. 1454. in Chartul. Latiniac. fol. 78 :
Icellui ban.(de vin) commençant la veille de Pasques commenians, durant la quinzaine d'icelluy jour de Pasques jusques au Dimenche, que on chante en sainte égliseMisericordia Domini, que l'on nomme communément audit Laigny le Dimenche des blanches nappes
Dominica Mediana. Vide Dominica in Passione.
Dominica Mensis Paschæ. Charta Petri abb. S. Remig. Rem. in Chartul. Campan. fol. 247. v°. col. 1 :
Actum anno DominiVide Menses Paschales in Mensis.m. cc. xl. vij. Dominica mensis Paschæ.
Dominica Mirabilia Domine, in Charta ann. 1366. ex Reg. C. Chartoph. reg. laudata tom. 4. novi Tract. diplom. pag. 729. inter not. Dominica secunda post Pascha.
Dominica Olivarum, Eadem quæ
in Palmis. Vide Dominica in Palmis.
Dominica Osanna. Vide Dominica in Palmis, pag. 167. col. 3.
Dominica ad tres septimanas Pentecostes, in Charta ann. 1247. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 467 :
Datum apud Rupemmauram die Dominica ad tres septimanas Pentecostes.
Dominica Pinguis, vulgo
Le Dimenche grassot il vend vin qui il plaist sans ban.
Dominica Quadragesimam intrans, Prima Quadragesimæ, in Charta ann. 1180. ex Chartul. Cluniac.
Dominica Quintanæ. Vide Dominica in Passione.
Dominicavulgo
in Passione Domini, sic nuncupata quod Sabbato præcedente, Romano ritu, Christi et Sanctorum imagines velo absconduntur : porro nostris
Repuus, pro
Repnus, in Charta ann. 1224. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 321 :
Ce fut fait à Seclin le Diemence en la Passion, que on dist Diemence Repnus.Ex quo minus etiam apte concluditur totam Quadragesimam,
Passionisnomine fuisse appellatam, ut ex sequentibus manifestum fit. Lit. remiss. ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 598 :
Le Diemenche que l'en chante en sainte égliseJudica me,
nommé au pays(Laonnois)
Le Dymanche repus,
etc. Aliæ ann. 1382. in Reg. 120. ch. 223 :
Comme le Dimanche devant Pasques flories derrein passé, que on dit le Dimanche repuus, etc. Le Dimenche repuz l'an 1399. un appellé Perrenet Gibert, etc.in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 64.
Dominica Respice in me, in Charta ann. 1380. apud Bern. Pez. tom. 6. Anecd. part. 3. col. 68. Eadem quæ
Dominica tertiavel
decima tertia post Pentecosten, quarum introitus hisce verbis incipit. Vide ibi.
Dominica Rogationum, Eadem quæ
quinta post Pascha. Vide ibi.
Dominica de Rosavel
de Rosis. Vide Dominica quarta Quadragesimæ et Dominica post Ascensionem.
Dominica Sponsaliorum, Qua sponsalia contrahere licitum est, nostris
Comme un Dimenche d'espousailles après Noël, il y eust unes nopces au lieu de S. Didier, etc.
Dominica post Strenas, Gall.
Ladite confrairie(des drapiers) doit seoir le premier Dimenche apres les estraines.
Dominicæ Synodales, Quænam ita nuncupabantur, docent Acta MSS. eccl. Brioc. :
Dominicæ Synodales in quibus prohibentur missæ celebrari in capellis : Dominica prima Adventus, Dominica prima post Epiphaniam, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica in Passione, Dominica prima post Penthecostes, Dominica prima post Assumptionem B. Mariæ.
Dominica Vetus, an Dominica Paschatis, unde aliæ originem ducunt ? an
Septuagesimæ? Charta Ebrardi sutor. Petragor. ann. 1350 :
Sex denarios solveretenebitur singulis annis dicto Bernardo in die Dominica veteri.
Dicuntur dominica officia in Dominicis, si sint Apertæ, si vero Apertæ non fuerint, dicantur per ferias, prout opus fuerit.
Lætare Hierusalem, et Dominica in Ramis palmarum. Durand. lib. 7. cap. 1. n. 4.
Quinque dies Dominici sunt, qui communia quædam inter se habent separata a cæteris diebus Dominicis, Dominica videlicet prima de Adventu Domini, Dominica prima Septuagesimæ, Dominica prima Quadragesimæ, Dominica in medio Quadragesimæ, Dominica in Palmis.
vacantes, sed alio sensu, neque enim proprio unquam caruere officio, ideo autem
vacat, quod alicujus Sancti vel octavæ Natalis Domini officio aliave ratione præoccupantur.
Dominica Vacansetiam dicta est Quarta Adventus, quia tunc Pontifex Romanus relictis aliis occupationibus solum largiendis eleemosynis incumbebat. Vide Lexicon Hofmanni in voce Adventus.
Dominica prima post Pentecosten.
Item jubeo, ut ministri mei nullatenus audeant repetere, quod judicavi eos injuste accepisse, scilicet commendationem vinearum, Dominici diei, cœnationem violentam salii, etc.
Nemo in domo spirituali comedat, sed potius in Dominica, vel in monasterio ejusdem fidei.Vide Domus spiritualis.
Exclusa hereditaria postulatione omnium successorum, in manum Dominicam episcopi reposuit, etc.
De celebritate festivitatis Dominicæ Matris,tom. 3. Concil. Hispan. pag. 35. col. 2.